# De chirurgia 266.10-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 266.10 to 266.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/266.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/266.10

Quapropter statim membrum excides, idque facies antequam uirtus imbecilla reddatur, ut nos experti fuimus in nobili quodam Papiensi, qui cum in extremitate cubiti, inter iuncturam manus, in carpi interna parte uulnus accepisset, cum arteriarum manus nutrientium incisione, eius manum, ut ipsum ab interitu seruarem, amputandam iudicaui, licet tunc nullum adhuc syderationis signum in manu appareret, futurum tamen sphacelum, sumpta ab arteriarum & uenarum incisione indicatione, iudicaueram, contra multorum medicorum qui ad ipsius aegroti curationem accersiti fuerant, sententiam, qui antequam manus excideretur, prius emplastra illa ex oxymelite cum farinis iridis, deinde ignem experiri uolebant: quorum ego sententiae aduersabar, & ea esse optima medicamenta pro gangraenae curatione, factae uel ex inflammatione, uel ex humorum quàmplurium collectione, non autem ex uenarum aut arteriarum incisione, dicebam. ipsi autem in sua sententia pertinaciter perstabant, mihique iuueni medico, uera tamen dicenti, refragabantur. quare ob gregem illum medicorum, illius manus abscissio in sequentem diem delata fuit, ea autem die, tum quia exactius rem perpenderant, tum quia futuram corruptionem timebant, tum quia pericula futura aegroti affinibus praedixeram, eos tandem tanquam coactos in meam adduxi sententiam, & ut manus amputaretur, quo brachium à putrefactione uindicaretur, assensere: quocirca, quasi iam mihi omninò medicos illos assensuros esse non dubitassem, instrumenta expedita clàm deprom psi, ilicoque manum excidi, aegroto persuadendo, me arteriarum quandam aut uenam, quo sanguinis fluxum compescerem, esse illaqueaturum, nec ipse ad terti um usque diem sibi excisam fuisse manum, resciuit. dabam siquidem operam, ne dum mederer uulnus inspiceret, & postquam medicamenta admoueram, in cu biti extremitate manicam stuppaplenam, & linteolis contectam ita aptabam, ut manum omninò referret. Hoc etiam modo tibias excidimus, in quibus sub ge nu uenae & arteriae crus nutrientes dissectae fuerant: statim enim crus totum am putaui, caprificationibus, emplastrisque istis, tanquam inutilibus omissis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
