Latin
266.13 to 266.14
Conrad Gessner, De chirurgia 266.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Si uerò à septico medicamento facta fuerit gangraena, remouenda primum illa sunt medicamenta, &intemperies inducta alterantibus medicinis est corrigenda Si ex morsu animalis fuerit, medicamenta quae uirus illud à forma specifica respi ciant, &quę intemperiem illam calidam possint mutare, adhibenda, &demorsus locus caprificandus, sanguisque in eo contentus euacuandus. Nec extra rem affecto loco cucurbitulas applicare fuerit, ut impactum in membro uirus euacuetur &retrahatur, ne ad principalia membra deferatur, totum deinde membrum, licet tumefactum sit, emplastro obducendum, cum terra cimolia, uel ter ra cinerea, quam isti cretam uocant, in aceto dissoluta, &succo semperuiui, uel lactucae, quod medicamentum quamuis repellens uideatur, ictibus tamen uiperae, &cuiusuis animalis uenenati, sua frigiditate aduersatur, cum uenenati animantis Gangraenae ex attritione, uel compressione uel ex uenarum arteriarumque incisione cura tio.