# De chirurgia 266.13-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 266.13 to 266.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/266.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/266.13

Si uerò à septico medicamento facta fuerit gangraena, remouenda primum illa sunt medicamenta, & intemperies inducta alterantibus medicinis est corrigenda Si ex morsu animalis fuerit, medicamenta quae uirus illud à forma specifica respi ciant, & quę intemperiem illam calidam possint mutare, adhibenda, & demorsus locus caprificandus, sanguisque in eo contentus euacuandus. Nec extra rem affecto loco cucurbitulas applicare fuerit, ut impactum in membro uirus euacuetur & retrahatur, ne ad principalia membra deferatur, totum deinde membrum, licet tumefactum sit, emplastro obducendum, cum terra cimolia, uel ter ra cinerea, quam isti cretam uocant, in aceto dissoluta, & succo semperuiui, uel lactucae, quod medicamentum quamuis repellens uideatur, ictibus tamen uiperae, & cuiusuis animalis uenenati, sua frigiditate aduersatur, cum uenenati animantis Gangraenae ex attritione, uel compressione uel ex uenarum arteriarumque incisione cura tio.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
