Latin
269.1 to 269.4
Conrad Gessner, De chirurgia 269.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE ERYSIPELATE. Vineribus etiam inflammatione illam quę erysipelas dicitur in lib. de Vic. Vscribit Hipp. &ex eiusdem sententia, non solum (ęstiuo pręsertim tempore) cir ca uulnus, sed in ipso etiam uulnere nascitur. In istis autem uulneribus à sclopetarijs globulis factis, quoniam ex uehementi contusione, &attritione maximus accitur dolor, qui humores attrahit, sępissime erysipelas contingit, uerùm cum erysipelas uarię accersant causę, ut sępe aliâs admonuimus, eius causa quae fuerit est exploranda, &remouenda, quod etiam in omnibus alijs morbis curandis obseruam dum diligentissime est, siquidem morbi causa non oblata, morbum ipsum remoueri est impossibile, ut Gal. iij. art. med. &in li. de optima sec. ad Trasib. dicebat, est autem erysipelas inflammatio à flaua bile facta, ut in lib. de tum. pręt. nat. ait Gal. quae tamen fit ut plurimum ex malorum humorum abundantia in corpore existentium, ut Hipp. in lib. de ulc. dixit, aut ex usu medicamenti alicuius calidi nimis, ut Gal. in lib. de inaeque intemp. refert, qui sic scribit, iam ex medicamentis quae fo ris corpori occurrunt, inęqualis intemperies gignitur, &c. aut ex ambiente aëre calido, uel etiam ex stricta nimis ligatura, uel causa alia procatarctica, ut ex contusione forti, quemadmodum in istis uulnerationibus contingere solet, ex forti enim contusione cum grauis excitetur dolor, humores attrahuntur, &pręcipuè biliosi, qui tenues admodum sunt, prompteque fluunt: Rursus duplex fieri potest erysipelas, purum ex flaua bile, &non purum, ex sanguine flauę bili admixto, uel alteri humori, ut citatis locis legitur. Atque erysipelas, uel ulceratum esse potest, uel non ulceratum, ut xiiij. meth. scribebat Gal. de ulcerato hoc loco uerba non facie Et 5. aph. 23. mus, sed de eo solum qui ex sanguine flauę bili admixto sit, quod erysipelas phlegmoPhlegmon ery nosum dicitur, erysipelas à sanguine tenuiori factum dicitur etiam phlegmon erysisipelantosus. pelatosus, semper ab humore uincente nomen assumens, ut adductis locis scribit Ex puro huGal. Notandum tamen est rarissime ex puro quopiam humore morbum fieri, ut ij. ad more rarissime fit morb Glau. scribebat Gal.