# De chirurgia 270

Conrad Gessner, De chirurgia, DE VVLNERE DEPASCENTE, VEL SERPENTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/270

DE VVLNERE DEPASCENTE, VEL SERPENTE, quod à Graecis voun dicitur. TNflammatione affecta uel ulcera uel uulnera, depascentia quandoque fiunt, ut LHipp. in lib. de ulc. quae ulcera serpentia, herpetes esthiomeni, nomę, phagedenę, & ulcera maligna putrescentia nuncupantur: uerùm ulcera haec, quamuis uarijs nomi nibus appellentur, & in eo quod magis & minus est differant, omnia tamen sub herpetis curationem reducuntur, dicebat enim elegantissime Gal. 11. ad Glau. quaQuatuor inflan mationum spe tuor esse inflammationum species, phlegmonem scilicet, erysipelas, herpetem, & cies. carbunculum, quasi illud innuens, quamuis alia inflammationum genera reperi antur, ea ad unam harum specierum posse reduci, ueluti bubo, phyma, phigetlon, ophthalmia, peripneumonia, pleuresis, & similes affectus, qui ad phlegmonem reducuntur, qui quidem tantum ratione loci quem infestant differunt, & quibus à laesa particula nomen inditum est, ita quoque ulcera depascentia noma, phagedena, aphtae, malignae in ore, ulcus putridum ad herpetis esthiomeni curationem possunt reduci, qui herpes ulcus est malignum, profunde depascens quamuis inter se in eo quod majus & minus est differant, ut noma & putridum ulcus, quę sunt tanquam genera omnium ulcerum malignorum, quę cadunt super ulcus malignum, & serpens, ut optime dicebat Gal. V. de comp. med. sec. loc. cap. de aphta. & V. meth. ubi ulcera penis putrida uocat. Aduertendum tamen, putredinem in ulcere cau sam ueram non esse nominis ulceris, neque malignitas propria ulceris est differen tia, cum ulcus & putredo per se esse possint, sine malignitate, quae tamen si contin gat accidentalem efficit differentiam, ut ait Gal. vi. aph. xlv. Phagedena quoque Et 3. meth est ulcus serpens, & malignum, ueruntamen profundius quam herpes exedit, ut Paul. lib. iiij. cap. xlv. ait, ita ut cutem & carnem exedat, ut in lib. de tum. pręter nat. & vj. aph. xlv. & xiiij. meth. scribit Gal. ubi cur exedat rationem reddit, dicitque id fieri ob crassitiem, quae profundioris exulcerationis causa est, quibus tamen eodem modo curatio adhibetur, cum tantum inter se ueluti genus & species differant, ut adducto loco Paul. dicebat, neque tantum est nominum uarietas curanda, ut in libro de const. art. med. referebat Galenus, de qua tanta solicitudo habenda non est, dummodo recta intentio curatiua habeatur, quapropter existente in uulnere, uel ulcere malignitate serpente, eadem quae herpeti esthiomeno est adhibenda curatio. Verùm cum herpes, & omne malignum ulcus ab humoris Herpes, & maligna ulcera biliosi, acris, & mordacis abundantia fiat, qui malus ex adustione efficitur unde fiant, & corpore prauis humoribus referto existente: ut Hipp. in lib. de ulc. retulit: si mo eorum curatio. ueri debent eorum causa est abscindenda, medicinis humorem peccantem atEt Gal. 6. aph. trahentibus, ut Hipp. in lib. de ulc. ait, quemadmodum etiam de crysipelate di45. 3. de temp. ctum fuit, & purgatio quantitati humoris peccantis debet respondere, eadem exad Glauco. hibendo medicamenta, quo gangraenae iam conuenire diximus, quae adustos euaEt Gal. 3. met.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
