Latin
272.1 to 272.3
Conrad Gessner, De chirurgia 272.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE VLCERE SINVOSO ETVALDE HVMIDO. Vamuis abunde Gal. ij. ad Glauc. de sinuoso, ac ualde humido ulcere scripserit, statuimus tamen nos hic etiam nonulla adscribere, non ut aliquid noui doceamus, sed potius, ut quę sparsim à medicinae authoribus scripta fuêre, hoc loco oculis subijciamus, ac pponamus: libenterque hoc negotium suscipimus, praecipue cum symptoma hoc facta à contendente re ulcera saepius subsequatur, neque quę dicemus à nostro abhorreant instituto, &ea quasi innouata, &à tenebris eru ta fortasse uidebuntur. Sinuosum, aut humidum ulcus illud appellamus, à quo lon ge maior, quam ulceris magnitudini, quae in superficie apparet, puris copia egreditur: Sed cum hoc uarijs causis fieri possit, summa diligentia propria causa est exploranda, si recta institui curatio debet. Humidum igitur ulcus fieri potest ex ingenti aliqua contusione in membro cum uulnere facta, ut fieri solet sępe in uulneribus à sclopetarijs globulis illatis, qui uehementi sua contusione, non solum uulnera tas partes, sed uulneri circuniacentes nonnunquam ita atterunt, &contundunt, ut ossa percussorum membrorum, pluxentur, uel sublaxentur, quod quamuis primis diebus aliquibus signis non pateat, post aliquot tamen dies, cum extensa ligamenta, extensique tendines relaxantur, uel ob excitatam inflammationem, uel ob pus genitum, dolores inferunt graues, &maximi saniei effluxus causa sunt: Neque mirandum si primis diebus proluxatio non animaduertatur, quam in proluxationibus, non ita ligamenta ut in ueris luxationibus extenduntur: cum igitur minor fiat extensio, minor quoque fit lae sio, quę quidem cum parua sit, illi natura, quę in ipso principio fortis existit, faci lius resistit, imbecillis deinde reddita, affectio fit manifesta, purisque maximam co piam, si deinde effluere uideris non est quo admiratione afficiaris, quippe scribit Hipp. in lib. de fract. cap. mirandum non esse, si uulnera talia à contusioe facta, ma iorem puris copiam emittant, quoniam uulnerum à contusione factorum proprium est: humorum &puris copiam magnam emittere, sic enim scribit: telis autem "id potissimum os scindit, &latentibus, &conspicuis collidit, &ita prorumpit, „ut desida quod teretem, orbiculatum, planum, retusum, graue, &durum, idem quoque "carnem collidit, maturat, &lacerat: uulnera pręterea, sub huiusmodi telis, à late "ribus, &in orbem caua fiunt, purulenta magis atque humida, &longiori tempo„ re purgantur, quae omnia, cum in uulneribus istis obseruentur, quorsum magnum "humorum copiam ab istis uulnerationibus profluentem, mirabimur?