# De chirurgia 272.4-6

Conrad Gessner, De chirurgia, 272.4 to 272.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/272.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/272.4

Caeterum ob ortam aliquam inflammationem, ulcera aliquando ultra modum efficiuntur humida, quę uarijs modis ad abscessum, seu ad exituram (ut cum Arabibus loquar) uel ad suppurationem perducuntur, modo in ipsa corporis superficie, modò in profundo, modò prope ulcus ipsum, modò in remotiori parte, & pus modò in parte aliqua excipitur, modò per uulnus per gyros uarios, & flexus descen dit ita, ut ipsum ulcus quamuis exiguum uideatur, humidum tamen reddatur, ut fieri sępe in uulnerationib. à tormentis bellicis factis, uidimus. Humidum quoque ulcus redditur, quinos aliquod abscessurum est, ut iij. de fract. scripsit Gal. ubi ossis fu turę desquamationis signa describit, sic dicens, pus copiosius emanat, quam par sit ma gnitudini ulceris: Tale etiam reddeturulcus, si quid in ipso quod pręter naturam sit, detineatur, ut ferè fit in plagis à bombardicis globulis factis, trahunt .n. sępenumero secum globuli, uel uestimenti, uel loricae frusta, uel ferreos hamulos quibus retentis, uulneris agglutinatio phibetur, semperque pus tenuius, copiosiusque quam uulneris maguitudini conueniat, egreditur, ita ut humidum ulcus fiat, ut diebus superioribus, non semel dum mecum medicinam exerceres, animaduertisti, pręser tim in uulnere Illustris Domini Astoris Baglioni, qui in Mirandulensi obsidione dum Mirandulenses milites, qui ex praesidijs exierant, incursionesque faciebant, acriter persequeretur, globulo sclopetario ictus fuerat, supra regionem ossis ilij, non procul à dextro inguine, cum fractura appendicis illius, ac transfixione (ut ita loquari sexti & septimi musculi, qui ad superiora crus mouent, & quamuis lorica ferrea esset indutus, globulus tamen profunde penetrauit, secumque frustula uestimentorum, loricaeque ferreae traxit, quae ex uulnere nunquam exitura (ut scis) iudicaui, ad id Pus copiosius praedicendum ductus, quod ex uulnere copiosissimum efflueret excrementum, quam par sit, in quapropter si in huiusmodi uulneribus, humorum ingentem copiam effluentem uulnere aliquid uideris, aliquid praeter naturam in uulnere detineri, iudicabis: Nonnunquam praeter naturam detineri signietiam peniculorum filamenta, in ulcere ab imperito medico derelicta, ut saepe ob ficat.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
