Latin
273.13 to 273.15
Conrad Gessner, De chirurgia 273.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si ualidius optaueris medicamentum, exiccantia magis addere poteris, ut nitrum, alumen nostrum rochae, uel decoctionem illam cum aquis thermarum facies, &similibus, quod si medicinis istis non agglutinetur sinus, animaduertes nunquid id uel propter incommodam expurgationem, &propter puris retentionem accidat, quod si depraehenderis, opera danda est ut uiam qua commodè sanies expurgetur, moliaris, ut ij. ad Glauc. admonebat Gal. quandoquidem, ut aiunt, quod à putride tangitur, putridum redditur: Expurgabitur autem commodè, si sinus orificium angustum secueris, &ad effluxum puris sectionem ipsam feceris, facile enim hoc modo pus expurgabitur, &in fundum sinus facilius medicamenta immittentur, cum in hac parte carne repleri sinus primum debeat, non in superficie, &si in fundo sinus pus detineretur, maior cauus efficeretur. Posses etiam lanceola sectionem ex aduerso facere, si non longe ipsius sinus fundus à cute distet: quod si sectionem hanc ex aduerso factam foeliciter cessuram non putares, uel quod opposita pars à sinu longe distaret, uel quia eger perpeti non posset, fistulam aliquam in fundum usque sinus immittes: deinde per fistulam acum hamos ad modum ferri quo lanceae muniuntur habentem, quam in picturis depictam uidebis, mittes: in cuius extrema parte sericum insertum sit filum, hanc acum deinde manu impelles quoad aduersa sinus pars transfigatur, quam deinde euelles, sed filum sericum quod secum acus traxerit, in membro relinques, ut inde facilius pus effluat, Foramina in linteo facienda quibus conmode pus expurgetur Isis cephalicum &diachathu si nubus prosunt Et in libro de comp. medci.