# De chirurgia 274.12-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 274.12 to 274.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/274.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/274.12

Septicum hoc medicamenSepticum ad disse candum tum si in aquam uersum fuerit, atque illi quintam partem humanae pinguedinis, cutem, carnemque ut penetret, addideris, & partem etiam exiguam opij, supra modum tibi gratum sine dolore mirabile. erit: isto enim commodissime cutem, carnemque perforare poteris, si hoc pacto eo usus fueris, primum perforandus locus optimè abstergatur, deinde baculo buxeo, uel oleagino (quod depressi specilli formam habeat) in hoc medicamento madefacto, uel cuspide specilli argentei in huiusmodi medicamento etiam madefacta, locus in quo debet fieri incisio, secundum incisionis magnitudinem, quae fieri debet, perfricetur, dum perfricabis, colorem proprium perfricatam illam partem mutare uidebis, idque aduertes magis, si paulisper perfricationem intermiseris. Tunc autem alteratam partem illam lanceola scindere tutò poteris, leui tamen incisione, quod sine aliquo dolore fiet, quia pars illa iam alimento destituta & emortua non sentiet, deinde eodem specillo uel ligneo, uel argenteo, ut magis commodum fuerit, in eodem medicamento iterum madefacto, refricabis, & rursus partem illam, quae post primam incisionem proprium etiam colorem mutauerit, secabis, hoc pacto perges, quoad profundam etiam sectionem, ut opus erit, feceris. Possem quoque medicamenta alia septica recensere, quale illud esset quod ex chalcantho, nitro, alumine, & similibus paratur, per artem chymicam, sed cum maximè penetrent, uiolentissimeque operentur, & propterea maximos inferant dolores, illa soleo ut plurimum respuere, quocirca ea silentio inuoluam: Hoc autem nostro medicamento abscessus perforare quamplures poteris, & membra breui tempore, & ferè sine dolore, cauterio afficere: aduertendum tamen, ne ibi adsit inflammatio, aut aliquid aliud quod locum illum calefacere prohibeat: nec te ulla capiat admiratio, licet omnibus abscessibus, uel partibus omnibus dissecandis hoc medicamentum conuenire non dixerim. Siquidem si aliquem locum aperire necesse est, libentius ego secundum Galenum & Paul. optimè scindente ferro aperio, quia incidens ferrum partem inflammatione non afficit, nec magnum dolorem infert, neque humores attrahit: igne quandoque utor, modo aegrotantes illum non formident, qui quamuis quibusdam formidabilis uideatur, minorem tamen infert dolorem, ignis commo quam causticum aliquod medicamentum, aut ferrum, si Bucasi, & Halyabbati da in abscessicredimus, & praeterquam quod minor accitur dolor, igne particula inusta robus aperiendis. Ablato igne boratur, & quod uix credibile uideatur, igne statim ablato nullus omnino sennullus sentititur dolor, perinde ac si nullo modò igne locus ille contactus fuisset, ut à multur dolor.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
