# De chirurgia 275.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 275.1 to 275.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.1

tis, qui & caustica medicamenta, & incisiones, & ignem fuerant experti, didici. Ad haec qui igni aperiuntur abscessus, rarissime in uomicas desinunt, secus autem abscessibus qui inciduntur saepe obtigit, fit enim dum inciduntur dolor, & post ipsam etiam incisionem per horas aliquot ipse perseuerat dolor, & locus imbecillus redditur, ex quo fistulae facilius nascuntur. Nos tamen abscessibus aperiendis, omnibus ante dictis modis usi sumus, sed semper cum quadam praemeditatione, explorabamus enim abscessus, qui caustico medicamento tutò possent aperiri, & qui lanceola, & qui igne, sic etiam tu ut facias consulo, quod si post illorum causticorum medicamentorum applicationem, cutem ad partem usque in qua sinus est dissecare uolueris, aut escharam butyro, aut tetraphar maco remouere, id tuum sit iuditium: Si autem sinus orificium dilatare uolueris, medicinis de quibus in cap. de ossis corrup. curatione egimus, uti poteris, & ut iam ostensum est, curationem sequi: Si ob os, quod desquammari debeat, humida erunt ulcera, specillo, nunquid os illud remoueri possit inuestigabis, & forte in effluentibus excrementis nigri aliquid perspicies, caue tamen, ne nigredo illa, quae in medicinis ex mineralibus paratis apparere solet, te decipiat, siquidem Quibus notis ex ulceribus illis, quibus talia adhibentur medicamenta, effluens excrementum humidum effe nigredine aliqua semper affectum uidebis: Itaque nunquid in osse ipso coloris ctum esse ulcus alteratio sit, quae contracta fuerit aut ex ictu, aut ex uulneris diuturnitate, aut ex propter os quo de squammari sanie nitrosa, quae ipsum os affecerit, aut ab aëre alterante expendes, istis condebent, cognoiecturis, propteros illud quod desquammari debet, humidum redditum esse sci possit. ulcus uidebis: Quod si os ipsum à natura non desquammaretur, ab optimo & perito medico ossis pars illa alterata remoueri debet, alioquin humiditatem iliam exiccari, aut ulcus consolidari, erit impossibile, ut Paul. lib. vi. cap. de fistu. Et Caels lib. 8 ait: Alteratam igitur ossis partem ut probe remoueas, ea notabis, quae proprio cap. 1 & Gal. 3 capite de corruptione dicentur. Si autem ex alicuius rei praeternaturalis retende fract.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
