# De chirurgia 275.11-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 275.11 to 275.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/275.11

Similiter si ulcus esset propter debilem medicinam, fortius adhibebis medicamentum, quod si tale sit ulcus pro pter sanguinem peccantem, in quali, & in quanto, corpus purgabis, ut iij. meth docuit Galen. si ex fortibus medicinis humescat ulcus, illis remotis, modò deb lia adhibebis medicamenta, modo fortiora, exterius autem aliquod ceratum, uel epispasticum Gale. admouendum. Si ex intemperie humeat ulcus, tum ex partis affectae colore, tum ex tactu, tum à iuuantibus & nocentibus, tum ex ijs quae ab ipso ulcere prodeunt, & ex multis alijs, quae prudens nunc praetereo, cognoscetur Sed si humida ista ulcera in iuncturis essent, ab istisque humor albumini ouorum similis proflueret, qui nihil aliud est, quàm tendinum excrementum, seu nutrimentum, quod ubi ad ulcus, uel ad partem imbecillam membri peruenerit, nec in alimentum uerti possit, ab ulcere egreditur, propterea cum huic ulceri quoque succurrendum sit, nec exiccantibus illis medicinis succurres, de quibus paulo antè egimus: Sed ubi medicinas adhibueris, quales symptomatibus Peniculi in uulnere relicti.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
