Latin
275.5 to 275.7
Conrad Gessner, De chirurgia 275.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Humi dum ulcus ex tione, humidius sit redditum ulcus, omnia quae primis diebus, quibus acceptum retentione rei fuit uulnus, contigerunt, tecum expendes, aegrotos interrogando, quomodo lae praeternaturalis, quibus possi fuerint, quae ferrent arma, quibus induti essent uestimentis, haec &similia exsit cognosci quires diligenter, quandoquidem istis exacte perpensis, saepe ad ueram morborum cognitionem perducimur, ut lib. de fract. docebat Hippocrat. explorabisEt Paul. lib. 6. cap. de fract. que rectè nunquid armaturae, aut uestimenti pars aliqua desit, quae uel sola in uulnus ingressa sit, uel eam secum globulus traxerit, quod si in corpore aliquid huiusmodi uel solum, uel cum globulo detineatur, non solum, ut humidum sit ulcus, in causa erit, sed ut nunquam consolidetur, &praesertim si ferri frustulum sit detentum, quod ferrugine continue obducitur. Praeter haec uidendum, nunquid in uulnere forte fortuna, ob medici imperiti incuriam, penicillus, uel fila aliqua, quibus penicillus esset conceptus, relicta sint, quemadmodum nos saepe ostendimus in nonnullorum ulceribus, quibus alij medici medicati fuerant, sed nisi aliqua adsit suspitio, quae filamenta aliqua aut penicillos à medico in uulnere fuisse relictos, te moueat, difficile id cognosces, poteris tamen aliqua coniectura propius accedere, si causas omnes, quibus humidum effici ulcus potest, expenderis, inflammationem scilicet, contusionem, sinum, os quod desquammari debet, malos humores in corpore contentos, &tandem causas reliquas, quę hu midum ulcus possunt reddere, quas si ad examen reuocaueris, &utrum haec res, uel illa, causa huius symptomatis sit, expenderis, propter quam causam humescat ulcus illud, tandem assequeris: Ad haec nunquid alia inconsueta alteratio in ulcere fiat uidebis, ut exiccatio propter aliquam inflammationem (nulla adueniente causa externa) uel excrementorum augmentum, quamuis prius ulcus exiccari, &consolidari uideretur, eo tamen tempore, quasi uno impetu, pus copiosius defluere, quae si animaduertes, statim in suspitionem rei alicuius pręterna turam detentae incides, quocirca, ut quod praeternaturam detinetur, depraehendas, specillo explorabis, illudque educere studebis, uel locum secando, uel exedentibus medicinis, ut res postulabit, quemadmodum in corrupto osse faciendum etiam esse dicemus: Si uerò aliquid in ulcere detineretur, quod putrefactionis expers semper esset, &quod consolidationem non prohiberet, in corpore illud permit ti posset, quamuis morbus in numero esset, &toto genere praeter naturam, ut calculus in uesica, &alia de quibus Gal. in lib. de caus. morb. quae euellenda, &remouenda esse idem statuit Gal.