# De chirurgia 276-2

Conrad Gessner, De chirurgia, DE OEDEMATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/276-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/276-2

DE OEDEMATE. VONIAM oedemate ulcera quandoque solent affici, propterea de tumo re hoc etiam pauca dicere statuimus, praesertim cum contusis istis uulneri bus affectio haec saepe obueniat: quid autem hic tumor sit, & quae eius sit causa à Quid sit oede Gal. ij. ad Glau. & xiiij. meth. scribitur, & nihil aliud est oedema, quam tumor molma. lis, indolensque, à pituita quam flatus detulerit ad partem aliquam, genitus, ut ait Hipp. in lib. de flatibus, uel est tanquam symptoma in mala corporis habitudine Oedema saepe uel in aquam intercutem, sed de istis nunc non dicemus: Oedema itaque in uulne uulne. accidit. ribus ut plurimum prouenit ex uirtutis concoctricis membri imbecillitate, quę Oedematis sià morbo facta est, ita ut sanguis, à natura ad membrum illud demissus, in alimengna. tum non conuertatur, sed in flatum, & pituitam: Huius tumoris signa sunt, albedo, seu color morticinus, ut isti aiunt, mollities, quae si tangitur digitorum recipit Oedematis cu uestigia, & dolore caret. Curatur autem medicinis partem roborantibus, uideliratio. cet calidis & siccis, & stipticitatem habentibus, remota prius causa si adfuerit. Sed si uulnus adsit, non ita oedema te urgeat, nisi forte tam magnum sit, ut ad se curam trahat, ac si propter ipsum uulneris consolidatio prohiberetur, oedemate affectum locum oleo tartari, uel myrthi, uel oleo laurino, & similibus inunges, uel cerata cum aceto praeparata applicabis, aut epispasticum Galen. aut spongiam nouam cum leui fasciatura, in decocto quod scribemus madefactam, Decocti deadmouebis, sed hoc facies post uulneris consolidationem. Decoctum illud rescriptio cipit ros. rub. florum camomillae, anethi, singulorum manipulum unum, balaustiorum, cuparum glandium, utrorumque manipulum medium, nuces cupressi numero uiginti, florum salicis, manipulum unum & semis, aluminis rochae unciam unam, misce, & in lixiuio bulliant, uel in uino nigro stiptico, ad tertias, in decocto hoc spongiae nouae madefiant, & parti applicentur, uel similes alias adhibe medicinas, in forma emplastri, uel fomenti, modo cum stipticitate exiccent, & uniuersum membrum aequaliter fascietur, & à spongia complectatur, ut ij. ad Glauc. & xiiij. method. docet Gal. & alligatio in inferiori parte incipiat, finiat autem ad superiorem, & linteorum circumuolutiones inferiorem partem constringant, in superiori autem parte relaxentur, ut fieri in fracturis solet, & si spongia noua desit, spongiam aliam in lixiuio, cum nitro, ut docet Galen. sumes, apud quem, haec & plura legere poteris, si cupis, & quamuis nostrum nitrum non sit idem cum antiquorum nitro, eo tamen pro antiquorum nitro uti poteris. DE CARNIS ADDITAE, ATQVE SVPER

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
