Latin
279.1 to 279.4
Conrad Gessner, De chirurgia 279.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DVRITIEI QVAE IN IVNCTVRIS REMANET, POST vulneris, vel ulceris consolidationem, curatio. DOST perfectam uulnerum consolidationem durities relinquitur, praesertim si uulnera illa neruosa parte accepta fuerint, ut Caels. lib. V. cap. xxvj. ait, quae illius membri motum impedit: Sed quoniam, ut eleganter Galen. in libro de motu mus. scribit, tripliciter membra motum possunt amittere, aut propter humores exiccatos, uel propter tendinum neruorumque incisionem, aut propter eorundem corruptionem, quae fieri solet, quando uulneribus abscessus, qui suppuratur, accidit, in quo copiosum pus colligitur, quod sua deinde acredine, &nitrositate, tendines, neruosque, &ligamenta corrumpere potest. Si igitur laesa sit iunctura aliqua, eiusque motus ablatus fuerit ob corruptionem, uel uulnus, uel globuli ictum, qui tendinem aliquem ruperit, pristini motus restitutio desperanda est, ut loco citato dixit Galen. Quod si laesio sit ex cicatricis duritie, uel ex humore aliquo in iunctura exiccato, ut saepius sit, quemadmodum dixit in de caus. morb. vj. mollientibus medicinis, &relaxantibus, recipi adhuc motus potest, ut adducto etiam loco Paul. dicebat, pinguedine anatis, uel gallinae locum inungendo, uel ceruina, uel uitulina medulla, uel resinis aliquibus parum siccis, aut gumi aliquo pingui, aut althea in ueteri oleo decocta, aut radicibus cucumeris asinini, in oleo etiam decoctis, aut embrocis olei dulcis, aut deco cto altheae, feni graeci, seminis lini, &similium, de quibus Gale. ij. ad Glauc. pluribus uerbis tractat, cap. de scyrrho, &Paul. aptissimum etiam erit, medicamentum à Galen. vij. de comp. med. sec. gen. ex Dios. descriptum, quod sic paratur. Sume cerae lib. unam, colophoniae, galbani, iridis illyricae, lib. mediam, olei irini feculae, uini q. s. &secundum artem fiat unguentum, quod optimum est ad difficiles artuum motus, &ligamentorum omnium duritiem tollit: Sed irinum oleum, secundum Dios. descriptionem, parari debet, ut nos semper obseruauimus: uel transibis ad acopa medicamenta, à Galen. vij. de compo. medi. sec. gen. scripta, semper corporis temperamenti, &naturae ratione habita.