# De chirurgia 279.1-2-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 279.1 to 279.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/279.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/279.1-2

moueri terebro utendum Tribus modis dilatari ulcus potest Gentiana ad ulcera dilatan da pręstantiocaeteris. Spon giae usum in ul ceribus dilata dis quae sequam tur incommoda Antè exedenti um medicam e torum imposi tionem, corpu purgandum. affectum esse cognosces, quia in ea solum parte, quae carie laborat, non in alijs ossis partibus specillum saepe si uolueris imprimes: Si igitur absque carie os sit, & ab aëre duntaxat alteratum, istud scalpello abradere satis erit, modo commode abradi posse uideas, ut Paul. lib. vi. cap. Ixxvij. praecipit, & tandiu abrades, donec aliquid sanguinis appareat, ille quippe sanguis, indicabit ulterius alteratum os non esse, quia quod uitiatum est, aridum ut sit necesse est, ut Caels. lib viij. cap. ij. dixit, post ossis abrasionem, puluere cephalico inspergendum os ipsum est, ut puluere ireos, aristolochiae, panacis chironei, & similium, ut os tueatur, carneque tegatur: Vel ossi cephalicum medicamentum admouebis, quod capitale ungue tum, aut de betonica, aut matrisylua dicitur, aut adhibebis isis Galeni, cerato hu mido temperatum, quod à Gal. in lib. de comp. med. sec. gen. in capitis fracturis, & in alijs ossibus detectis, commendatur. Cuius ratio esse potest, quia sarcotica omnia calida & sicca esse debent, ut iam ex Galeni sententia dictum fuit, calida, ut nutrimentum pro carnis generatione attrahant, sicca, ut illud à corruptio ne uindicent, quo deinde naturae opera caro generetur. Sed medicamenta huiusmodi magis uel minus calida parari debent, secundum partium, quibus ad moueri debent, naturam, cum igitur siccae naturae os sit, calidiora, quae illi adhibentur medicamenta, esse debent, & ualide attrahere, ut etiam ex gumi composita esse debent, quae si pro carnosa parte parentur, ut ab ossibus attrahant pro carnis generatione, calida esse necesse est, & sicca, propter sicciorem partem, quae conseruari debet, ut iij. methodi scripsit Galenus, & hoc etiam in cartilaginibus obseruare conaberis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
