Latin
279.5 to 279.6
Conrad Gessner, De chirurgia 279.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem scalpro os alteratum remouere nequiueris, terebris aliquibus uti poteris, quae per ulceris foramen mittes, &alteratum uniuersum os illud remouebis, ut in tractatu de fracturis apud Paulum legere poteris: Quod si nec terebro, nec scalpello, propter ulceris angustiam, ut aliquando eue nit, alteratam ossis partem abradere, &remouere posses, ipsum tribus modis latum reddere poteris, nempe si in illud aliquid, quod possit intumescere, immiseris, &quod imbibendo humorem, ulcus dilatet, ut uitiatum &corruptum os, quod abradi debet, detegatur: Hoc assequi poteris penicillis in fundum usque ulceris immissis, aut si ulceris ori, spongiam uino lotam, &exiccatam, apposueris, aut oui albumen adhibueris, cum forti ligatura, non remouendo splenium uel penicillum usque ad perfectam ipsorum exiccationem, uel si loco spongiae, ulceri radicem aristolochiae longae &uerae imposueris, de clematide non loquor, quoniam admodum tenues radices habet, nec ut putant multidonga est, uel radices etiam aristolochiae rotundae, uel gentianam, quae reipsa caeteris omnibus praestantior est: nec mihi in hoc casu admodum spongia placet, quoniam adeo extenditur, intumescitque, ut etiam ipsius spongiae foramina, &porositates in se carnem recipiant, quam si deinde uolueris ex ulcere extrahere, carnem dilaniabis, dolorem excitabis, &sanguinem ad fluxum irritabis, qui deinde ut recte os abradatur, impedit: Caeterùm si sub ulceris foramen aliquis extaret sinus, adeo in inferiori parte imposita spongia intumesceret, ut euelli non posset, aristolochiae radicibus, &gentiana, quae ut docet Dios. exiccata sit in papyro inuoluta, aut ad umbram in pauimento suspensa, melius uti poteris, &tutius. Quod si istis ad dilatandum ulceris os uti nolueris, medicamento carnem exedente uti poteris, quo penicillos illines, &unguentum nostrum de colophonia praestantissimum esset, uel trochiscos de minio impones, qui quamuis aliquem dolorem inferant, ulcus tamen dilatant, uerum si trochiscis his uti uolueris, ulceri proximas partes defensiuis communies, deinde loco oui albumen, cum bolo armena, &oleo rosaceo impones, tum ut dolor sedetur, tum ut confluentes repellantur humores: atque antè horum exedentium medicamentorum impositionem, corpus purgabis uniuersum, illud semper agendo, ne ulcus inflammatione corripiatur: sequenti die idoneis medicinis escharam remouebis, &contractam ex acribus medica mentis intemperiem proprijs medicinis remittes, ea semper adhibendo mendicamenta, quae in ulcere existentia symptomata exigent, quibus remotis alteratum os abrades: At si medicamentis his uti nolueris, ulcus nouacula dilatabis, ac os ui tiatum deteges, ut Caels.