# De chirurgia 279.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 279.5 to 279.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/279.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/279.5

Siquidem si durioribus corporibus parandum sit medicamentum hoc, pinguedinibus siccioribus illud parabis, ut ibidem ipse docuit: uel ad nonnulla nostra remedia experta con fugies, ut ad oleum ex cera pingui per chymicam extractum, quod quidem ad emolliendas durities praestantissimum est, maximè enim penetrat, emollit, ac discutit, nec uulgare medicamentum est ad cicatrices pulchras reddendas, modò post aliquot dies post uulneris consolidationem eo utaris, ne noua fiat inflammatio, oleum hoc sic paratur. Nouam ceram sumes, & quàmmaxime pinguem, quam in uase aliquo igne modico colliquabis, & eam in uino saepius manibus comprimendo lauabis, hanc rursus colliquabis, & in eam tegularum, uel coctorum laterum frusta calefacta & ignita, quae ceram illam obsorbeant, proijcies, frusta deinde haec in uas (quod botiam flexam appellant) optimè luto sapientiae obductum, ponantur, igni deinde uas admoueatur, & uas alterum, quod stillas recipiat, supponatur, prius aqua egredietur: ultimo tandem purissimum oleum stillabit, quo ad emolliendas durities uti poteris. Membra quoque motu priuata, in ueruecis recenter mortui uiscera immittuntur: Poteris etiam uino, in quo althea cum absynthio, & rosis decocta sit, ut emolliti humores discutiantur, affectum locum lauare, uel actam partem pyrite, uel molari lapide ignito, & aceto Ad emollienacerrimo asperso suffies, ut ij. ad Glau. admonuit Gal. Alio etiam uti medicamendas durities aliud medicato poteris, quòd capit, olei lumbricorum in duplici uase facti, olei amigdalarum inentum dus. utriusque uncias V. olei antiquissimi unc. iiij. pinguedinis suillae, uel humanae, si pro molli corpore paretur, uel si pro duro, pinguedinis bubulae, uel caprinae, pingue. gallinae & anseris, omnium uncias quatuor, radicum altheae, cucumeris siluestris manipulum medium, in minutas partes incidantur radices, & in suprascriptis mittantur, cum uncijs quinque uini optimi, & in uase terreo, optime uitrea to (ut aiunt) & optime pasta obturato, in furno temperate calido, ad uini consumptionem decoquantur: Absumptum esse uinum cognosces, si olei guttam super prunas proieceris, neque crepitum faciat: Post haec coletur, & quibuslibet sex uncijs istius liquoris, dragmae tres pulueris hermodactylorum addantur, & cerae qu. s. ad molle unguentum faciendum, quo affectum locum inunges.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
