# De chirurgia 279.7-10

Conrad Gessner, De chirurgia, 279.7 to 279.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/279.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/279.7

libro octauo capite secundo, dixit: cauendo in sectione ne uenas, aut arterias, aut neruos, aut ligamenta caedas, & sic facilior curatio sequetur, minusque dolorosa. Si uerò ad medullam perueniret, totum os abradendum, uel terebrandum erit, ad sanam usque partem, quemadmodum medi cinae authores prodidêre, osse enim aliqua in parte existente uitiato, nunquam ulcus coalesceret, quandoquidem ossa ut in libro de usu par. scribit Galenus, carnis fulcimenta sunt, quod etiam in principio libro de ossib. (si liber ille legitimus Galen. liber est) scripsit. Quod si propter loci sensibilitatem, nec medici nis, nec incisione, propter neruos, uenas, aut arterias, & similia detegere os liceat, cannulam ferream in ulcus immittes, deinde candens ferrum per ipsam cannulam, quod ad os uitiatum perueniat, bis terue, secundum ossis corruptionem mittes, & os hoc modo cauterio afficies, post inustionem medicamentum dolo rem sedans adhibebis, ut oui albumen cum uitello si placet, & oleo rosaceo, super os autem stuppam in uino madefactam pones, canna, & ferrum quomodo esse debeant, in picturis uidebis. Ossis quoque desquammatio posset fieri, medi cinis super corrupta ossa aut alterata positis, quae ut Paul. ait, libro sexto capite de fistulis, sua siccitate os siccius reddere ualeant, ex quo facilius à reliquo osse, id quod alteratum erit abscedet: commode puluis huiusmodi posset admoueri: sume aeruginis aeris scrupulum unum, aristolochiae rot. ireos, radicis panacis her culei, uel frustulorum ligni quod in opponaco reperitur, quoniam illius radicis ramenta sunt, omnium dragmam mediam, misceantur, & in puluerem redigantur: uel uitiatum os gutta olei chalcanthi, uel sulphuris, per artem chymicam facti, tanges: aut nostra aqua bis terue, aut plus aut etiam minus, prout uidebitur, madefacies, considerando principalium membrorum uicinitatem, & medicamentorum potentiam, & acredinem, ne errorem committas: deinde super os descriptum antea puluerem, sine aerugine pones, cauendo, ne ulceris labra acribus illis medicamentis tangas, & sic deinde permittes quoad sponte os ipsum cadat, uel abscedat, quod si abscessurum non speraueris, quae paulo post dicemus obseruabis.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
