Latin
Cap. VIII
Conrad Gessner, De chirurgia 28
Unproofread scanNot analysed yet
Turbam hominum conclaue laborantis ingredi prohibeto.
Pinguia, dulcia, acria, calidaque omnia uitato.
Cibus.
Lactuca, cucurbita, portulaca, oxalide, (quam acetosam uocant) hordeato, ory
za, &alijs id genus, quae sanguinem incrassant, &refrigerant, lubens uescitor.
A uino in totum abstineto.
Potus.
Cremorptissanae, aut aqua hordei tibi potus esto.
Victus temperantiam seruato.
Repletio.
Aluus tibi semper mollis esto.
Inanitio.
Ab omni motu, praesertim uehementi, atque immoderato abstineto.
Motus.
Iram, contentionem, atque omnem animi uehementiorem motum, aut animi
Animi affectus.
commotionem, tanquàm aduersissima fugito.
Nitida, ac munda circa te omnia sunto.
Venerem ne exerceto.
Venus.
Atque haec de primo scopo dicta sufficiant.
Secundum autem scopum curationis erysipelatis consequemur, si succum in
Secundus sco