# De chirurgia 280.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 280.1 to 280.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/280.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/280.1

TVR DESCRIPTIO. IIN HOCVOLVMINE MVLTORVM MEDICAmentorum descriptiones ex Galeno non adinueneris, non erit miram dum, quoniam trado quae à nobis pluribus diebus sunt comprobata, & quae commodè possunt parari, cum multa, ob simplicium ingredientium defectum, conficere nequeamus, REPERCVSSIVA MEDICAMENTA PRO PARTE CAR NOSA SVB FORMA LINIMENTIVELVNGVENTI. ECIPE olei rosacei optimi, uel completi, id enim praestans in omnibus con Rpositionibus, uncias vj. Ros. rub. Myrtillorum, Boli armeni, an. dragmam I. Cerae Albae quantum sufficit ad linimentem formandum. Sed plures in modum farinae debent redigi: deinde cera, & pulueres in ollam proijciantur: eaque paulatim ab igne remoueantur, illa continuè baculo, uel re simili, agitando, usque ad totius unguenti refrigerationem. Deinceps aqua rosacea, uel aceto, si partibus car nosis parabitur, lauabis. Vel sic. R. olei rosat. omphacini optimi si haberi potest, sin autem praedicti, unc. v. boli armeni drag. vij. aceti optimi, uel rosacei unc. 1. & simul omnia misceantur. Sed si oleum omphacino qualitatibus cuperes habe rę, in rosaceo oleo completo oliuarum folia minutim incisa, cum tertia uini par te, in duplici uase bullias, usque ad uini consumptionem, quod cognosces, si olei guttulam supra prunas deijcies, si enim crepitum ciebit, signum erit uinum adhuc non esse consumptum. SVB FORMA FOMENTI. SAPIAS balaustiorum, seu eorum loco cytinos, hoc est mali punici flores, CGallarum, Granorum Myrthi siluestris, Ros. rub. hoc est, communium an. ma nipulum. I. Boli armeni unc. iiij. omnia decoquantur in uino austero nigro, illis pri us concisis, quàm optimè uas terreum claudendo, in quo usque ad tertias decoquantur, in cuius fine, si pro partibus carnosis parabitur, addas aceti optimi decimam partem: postmodum membrum fouebis, aut stuppa circumdabis, uel linteis in praedicto decocto illitis, cum retentiua fasciatura, si ea egebis, uel aliud, quod facilius praeparabitur conficies, capiendo albumina ouorum numero tria, boli ar meni unc. II. Aceti optimi, uel rosacei unc. I. s.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
