Latin
280.5 to 280.6
Conrad Gessner, De chirurgia 280.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Albumina separatim concutiantur, ut eorum uisciditas dissoluatur, postea pulueres, &acetum inijcies, perfectè simul miscendo, quae parti superponantur cum stuppa, uel linteis: ista. n. defensiua, oleis, &unctuosis destituta, ualde à nobis commendantur, quia particulam ma gis roborant, uehementiusque repellunt, &humores discutiunt: praedictis etiam posses quàmplura alia repellentia addere, ut Acatiam Arab, &aromatariorum, quę quamuis ignoretur an sit uera Acatia, tamen re ipsa stiptica est, aut sandalos omnes, corallia, ros. &similia: Aut unguentum, quod sic paratur R. olei ros. com pleti, uel optimè parati ex rosis, olei ros. omphac. i. ex oliuis immaturis facti, anunc. v. olei Myrthini unc. ij. sandalorum alborum, rubeorum citrinorum an. drag. ij. Boli armeni drag. vj. sanguinis draconis in lachrymis drag. iij. in cuius defectu, potes adaugere quantitatem boli armeni, aut rosas in puluerem redactas addes cerae quantum sufficit, cui colliquatae, &iuxta ignem lentum positae, addes pulueres subtiliter attritos baculo uel spathula omnia simul agitando, usque ad unguenti refrigerationem, quod potentius efficies, si aqua rosacea, uel aceto laueris, atque erit fortius, si pro qualibet libra, scrupulum unum camphorae optimę eti am apposueris.