# De chirurgia 282.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 282.5 to 282.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282.5

Radicum dracuncu li.i. serpentariae optimè in umbra siccatae, drag. iiij. Quae possunt puluerizari, in mortario diligenter terantur: quae uerò liquari, simul colliquentur, ut cera, oleum, terebinth. &c. Sed Galbanum cum aceto, unà cum alijs maceretur: miscean turque liquida simul secundum artem, ultimo manibus comprimendo, in aceto fortissimo qui.s. lauabis. Sed aes ustum, & squamma praeparanda sunt, quamuis à Galen. non recenseatur in illo libro, ut dicemus. Eo facto, emplastrum istud, diu in uase aceto pleno, antequam in usu ponatur est seruandum, cumque se oc casio obtulerit, eo simplici non utaris, sed mixto (ut declarabitur) cum cerato humido, quod si simplex apponatur, ualde exiccat, ut in fracturis ossium, & super ossa solum, confert non mediocriter ad morsus hominum, & ad alios morsus uenenosos, ut sua exiccatiua uirtute potenti uirus ad exteriora educat, ad neruos uulneratos, uidelicet si inflammatione non infestabuntur, ad fistulas, ad sinus omnes, si colliquatum, & contemperatum cum oleo ros. fuerit, & cerato hu mido, cohibet etiam futuros abscessus contemperatum, simplex uerò exedit, ideo ad gangraenas prohibendas non parum proderit. At si cerato humido contemperatur, ulcera cauterio afficit, & cauos sine mordicatione replet, & duę uel tres partes cerati humidi ponantur, ut monuit Galenus V. de composi. med. sec. gen. prout locus sensibilis, & temperamentum corporis, necnon morbus forti uel leui exiccatione egere tibi uidebitur. Sic enim secundum Galeni sententiam medicamentum hoc fit leuius, & mitius, ex largiori humidi cerati admixtione: nec mirandum, si olei dosis alia est, quam à Galen. describatur. ob additionem enim dracunculi radicum, & caeterorum, dosim uariauimus, cum ipse simile nunquam parauerit, nec ingredientium quantitatem docuerit. Modus autem quo dracunculi radices parantur, talis est: eas colligunt tempore aestiuo, iam caule exiccato, & herba, deinde amputant, & in loco solem non habente reponunt, transactis uerò sex uel septem diebus, radix in orbiculos & frustula diuiditur, & filo traijcitur, suspenditurque in loco solis ingressum non recipiente, ex quibus sic exiccatis huiusmodi conficitur medicamentum, quod malignis ulceribus mirum inmodum prodest.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
