Latin
DIACALCITIS GAL. SIC PARATVR
Conrad Gessner, De chirurgia 283
Unproofread scanNot analysed yet
axungiae in duplici uase simul liquefiant, &colentur, in quas pulueres omnes, praeter camphoram &boracem, inijciantur, &cum baculo agitentur optimè, quo inuicem omnia probe misceantur: Post haec citrum assumes, quem excauabis, &mixtura illa replebis, ac igni admouebis, ut bulliant, semper etiam baculo agitando. Rursus mixtura illa in citro ebulli ta, in uas proijciatur, &illi borax &camphora adijciantur, cum frigescere coepe rit, &ad usum seruetur: Sed quid pro amento dulci sit accipiendum, paucis expediam: Assumenda est superficies illa alba &perlucida, quae supra gypsum repe ritur, quae à nonnullis non sine ratione lapis specularis dicitur, à uulgaribus uerò alumen scaiola nuncupatur, sed combusta esse debet. Pro antalo, &dentalo, lapides illi, qui in marinis locis reperiuntur assumendi, quos aromatarij corrupta uoce his appellant nominibus, à Dioscoride libro secundo capite secundo buccinae nominantur, quia sonum ad modum buccinae inflatae reddunt. &concha est clauiculatim intorta, &turbinatu scabra, sine aculeis, magnitudine purpurae inferior, buccino turbinato, quo sonus editur similis, excepto ore rotundo in marginem inciso, à Plin. cerix, latinè murex appellatur, progresa serpentaria, radix Aron uulgaris, seu serpentariae minoris praeparata, quae sic ad mulieres fucandas paratur, colliguntur dracunculi minoris radices, &optime mundantur, lauanturque: quae minutim incisae, filo inserto ad umbram exiccantur, deinceps in puluerem redduntur, qui aqua rosacea inspergitur, &soli expositus exic catur, rursus aqua rosacea inspergitur, &iterum exiccatur soli expositus, &id quinquies sit, ut perfectè puluis ille albescat. Atque hic puluis etiam solus conducit ad faciem dealbandam, si cum aqua florum fabarum, aut limonum sublimata, miscueris, &faciem perfricaueris, deinde manè aqua faciem laueris.