# De chirurgia 283

Conrad Gessner, De chirurgia, DIACALCITIS GAL. SIC PARATVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/283

axungiae in duplici uase simul liquefiant, & colentur, in quas pulueres omnes, praeter camphoram & boracem, inijciantur, & cum baculo agitentur optimè, quo inuicem omnia probe misceantur: Post haec citrum assumes, quem excauabis, & mixtura illa replebis, ac igni admouebis, ut bulliant, semper etiam baculo agitando. Rursus mixtura illa in citro ebulli ta, in uas proijciatur, & illi borax & camphora adijciantur, cum frigescere coepe rit, & ad usum seruetur: Sed quid pro amento dulci sit accipiendum, paucis expediam: Assumenda est superficies illa alba & perlucida, quae supra gypsum repe ritur, quae à nonnullis non sine ratione lapis specularis dicitur, à uulgaribus uerò alumen scaiola nuncupatur, sed combusta esse debet. Pro antalo, & dentalo, lapides illi, qui in marinis locis reperiuntur assumendi, quos aromatarij corrupta uoce his appellant nominibus, à Dioscoride libro secundo capite secundo buccinae nominantur, quia sonum ad modum buccinae inflatae reddunt. & concha est clauiculatim intorta, & turbinatu scabra, sine aculeis, magnitudine purpurae inferior, buccino turbinato, quo sonus editur similis, excepto ore rotundo in marginem inciso, à Plin. cerix, latinè murex appellatur, progresa serpentaria, radix Aron uulgaris, seu serpentariae minoris praeparata, quae sic ad mulieres fucandas paratur, colliguntur dracunculi minoris radices, & optime mundantur, lauanturque: quae minutim incisae, filo inserto ad umbram exiccantur, deinceps in puluerem redduntur, qui aqua rosacea inspergitur, & soli expositus exic catur, rursus aqua rosacea inspergitur, & iterum exiccatur soli expositus, & id quinquies sit, ut perfectè puluis ille albescat. Atque hic puluis etiam solus conducit ad faciem dealbandam, si cum aqua florum fabarum, aut limonum sublimata, miscueris, & faciem perfricaueris, deinde manè aqua faciem laueris.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
