Latin
VNG. DE MOLYBDENA
Conrad Gessner, De chirurgia 284
Unproofread scanNot analysed yet
Pamphilon ad sinus conglutinandos, ad ulcerum fluxiones, ad oculorum epi phoras, hoc est lachrymarum fluxum, fronti impositum. R. spumae argenti drag. L. cerae drag. xxv. Terebinth. thuris, an. drag. &s. cerussę drag. L. Aluminis sisci, quod uulgo uocatur flos petrae unc. i. piperis albi drag. j. &s. olei ueteris heminas duas, hoc est lib. xviij. &secundum artem componito. Quamuis in nostro hoc opere meminerimus de trochiscis Musę, &Passionis, hic eos tamen non descripsimus, cum ob nonnullorum ingredientium penuriam parari non possint, sed duntaxat Andronij. qui sic parantur. R. Cytinorum, hoc est, florum malorum punicorum drag. X. Gallae drag. viij. Myrrhae, uel eius lo co Bdellij, mali terrae, hoc est Aristolochiae, an. unc. s. chalcanthi, aluminis sisci, hoc est, aluminis plumae an. drag. ij. Mysios cypri, hoc est superficies albicans in chalcantho Cyprio drag. ij. passo hoc est uino facto ex uuis passis, uel sapa, omnia haec simul diluantur, &rotulae formentur ex Gal. catag.