# De chirurgia 287.1-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 287.1 to 287.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/287.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/287.1

ALFONSI FERRII NEAPO LITANI, ARTIVM ET MEDICINAE DOCTORIS, De Sclopetorum siue Archibusorum vulneribus LIBER PRIMVS. PROOEMIVM. VLNERVM, QVAE SCLOPETIS SIVE AR chibusis inferuntur, nulli ueterum meminisse potuere quando hoc malum recens est inuentum. Recentiores uerò medici quibus id curae esse debuit, insueti fortasse uulneris atrocitate deterriti, uel ex toto rem silentio prę terierunt, uel certè admodum pauca, atque ea à uera me dendi ratione aberrantia, pace eorum dixerim, attigerunt. Ab exiccantibus enim & sanguinem supprimentibus curationis suae initium accipiunt: nulla habita ratione morborum inter se distantium, atque eorum quae illis sunt innexa. Quamobrem nos, ut saluti hominum pro uirili parte nostra consulamus, ac chirurgicae medicinae studiosos quantum in nobis est, iuuemus, non ab refore duximus, hasce nostras lucubra tiones in lucem proferre, quae sunt diuisae in libellos treis. In quorum primo, de ea ipsa re medica, ac diligenti speculatione, necnon ualidissimis, nisi fallor, rationibus disputauimus. In altero curationes, & remedia, quae multo studio, summa diligentia, longoque usu, & domi, & belli, uera esse cognouimus, proposuimus. In tertio, atque extremo, de interioribus uulneribus studiose praecepimus. Quae, si diligentius, uti par est, Medici fuerint executi, & aegrotantium sanitati rectè prospexerint, & sibijpsi laudem non mediocrem comparabunt. Quid sit vulnus per Sclopetum, siue Archibusum illatum. CAP. I. VLNVS Sclopeto, siue Archibuso factum multiplex est morbi ge nus, multiplexque continui solutio, non carens ueneno. Multiplex morbi genus esse propterea dicitur, quòd in eo uulnere adustio, contusio, attritio, fractura, uenenum est: Quorum quilibet per se genus morbi efficit, atque in suas species diducitur. Quid per adustionem hoc genere vulneris sit intelligendum. CAP. II. DVSTIO in hoc genere uulneris solutio continui est, facta ab instrumento igne calefacto, afferente dolores, punctiones, pustulas, crustas, caliditatem, attractionem in id membrum in quo fit: quae in suas species diuiditur pro diuersitate membrorum, in quibus fieri contingit, ut puta, si membrum neruosum sit, exangue, osseum, carnosum, nobile, uel ignobile. Ac tales quidem adustiones, seu debiles sint, seu uehementiores cum membri particulam suapte natura destruant, quartum caliditatis gradum attingere uidentur. Quamobrem, ut Ras.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
