# De chirurgia 288

Conrad Gessner, De chirurgia, ALFONSI FERRII NEAPO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/288

Calidum etenim, ut ille ipse docet, est quod aliquando ambusta facit, exiccando tollit. Sclopeti, vel Archibusi puluerem venenosum esse, & in quo genere veneni CAP. IIII. reponatur. ICITVR praeterea huiuscemodi uulnus non carere ueneno, quod per puluerem uenenosum, seu uirulentum globulum est illatum: quòd ita esse ex eius compositione ostenditur. Constat enim, ut fieri consueuit, uel ex nitri partibus decem, & una sulphuris: uel ex sulphuris partibus duabus, ac totidem colurni carbonis, uel saligni. Sulphur autem, ut Auicenna asserit, calidum, & siccum est ad quartum gradum cum attractione, atque attenuatione. Nitrum uerò, quòd pauracti armenum ab eodem dicitur, calidum & siccum est in fine secundi, ad tertium tamen eius siccitate uergente: quod quidem uehementer abstergit, excoriat, incidit: quamuis cum axungia suilla superpositum canis morsui remedio sit salutari. Corylus autem frigidae, & siccae naturae est gradu primo, licet eius fructus paululum inclinet ad caliditatem. At salici frigida, & sicca uis est, cum moderata (ut ita loquar) stipticitate, cinis autem eius uehementer exiccat. E quibus constat puluerem quartum caliditatis gradum obtinere: propter eorum uim ex quibus conficitur, atque eò (ut diximus) uenenatum esse. Argumento etiam sunt eius artifices, qui confectionis, siue praeparationis tempore ab acribus abstinent: ut sunt allia, ut cepe, ut acetum, ac caetera generis eiusdem. Experimento etenim, & si causam ignorent, ea sibi obesse cognouerunt. Aperiendi enim uis & incidendi, tum praedictorum ciborum acrimonia efficit, ut pulueris malignitas ad cordis intima, & membrorum principalium penetret: Quamobrem commonet eos Auic. quibus à ueneno timendum est, ut ab acribus cibarijs, salsi, acutis, aromaticisque abstineant. Talia enim ueneni saporem & occultant, & frangunt, penetrareque cogunt. Sed cum ipsi artifices fateantur se, tum cribrando, tum conterendo, nonnihil pulueris haurire, deglutireque, nemini du bium est, si alijs cibis utantur, illum non modò eos non uexare, sed ne molestare quidem. Causa est, quòd ad uenas non tendit, uel eis non officit uenenata uis, utpote qui huiuscemodi ueneno assueuerint. Ex frequentatis enim actibus talis prouenit habitus, ut quod in puluere ueneni est, ijs obesse non possit, quando ab assuetis, ut Philosophi perhibent, neque actio, neque passio fiat, quod & probat Galenus de muliere, quae fuerat Napello, ut uulgò appellant, nutrita, uerumenimuerò in quo ueneni genere puluis istiusmodi reponendus sit, rem altius aliquanto repetentes iamiam ostendemus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
