# De chirurgia 29.1-5

Conrad Gessner, De chirurgia, 29.1 to 29.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.1

Quòd si exiguus morbus sit, & corpus bile uacuum, à medicamento flauam bilem per aluum ducente, abstineto, & acri clystere contentus esto. Vniuerso, ut oportet, corpore purgato, partem affectam per initia moderatè reprimentibus medicamentis, & abundè refrigerantibus, usque ad coloris mutationem, perfundito, atque illinito. Vbi laborantis particulae alteratum colorem uideris, & feruorem erysipelatis iam remissum, ac inflammationem desijsse, à refrigerantibus, astringentibusque, priusquam uel liuida, uel nigra prosus particula fiat, ad contraria, hoc est, digerentia, seu discutientia, & exsiccantia, transito. Quae ex ulceribus, alijsque euidentibus causis fiunt erysipelata, primùm scarificato, deindè cataplasma ex hordeacea farina imponito. Si erysipelas non exquisitum fuerit, sed phlegmonodes, id est, quodammodo, ad inflammationis naturam uergens, praesertim ubi sanguis in corpore exuberat intrepidè sanguinem mittito. De tumoribus, qui cum erysipelate societatem habent, hoc est, de herpete miliari, & exedente, quae pustulae cholericae recentioribus chirurgis dicuntur. Tmores illos praeter naturam, qui cum suprà comprehenso erysipelate societatem habent, atque ad ipsum quodammodò pertinere ac referri uidentur: ex bile autem non naturali, & secreta, id est, alijs humoribus, minimè permista, generationem obtinent, recentiores tum medici, tum chirurgi, pustulas malas cholericas appellant: Graeci uerò, (ut Hippocrat. Galen. & Paulus) herpe tas uocant. Quae uox Latinis ferè sonat, malum quod serpit, ἐπω enim idem quod serpo, unde eęπης serpens dicitur. Herpes tamen absolutè malum quod serpit, significat apud medicos, sed certum morbi genus, de quo nunc agitur. Itaque malum quod serpit, latius patet, quàm herpes. Nam & phagedaenae serpentia etiam ulcera di cuntur. Huiusmodi autem uniuersas pustulas Auicenna formicas appellauit: Ga lenus uerò eas inter inflammationes adnumerauit, sed Celsus sub ignis sacri nomine has intellexisse uidetur lib. 5. cap. 28. Fit igitur herpes, quando flaua bilis, non naturalis, sola, & secreta, id est, nullo alio illi (saltem sensus iudicio) admisto humore, in particulam aliquam confluit, decumbitue, atque ibidem consistit: quae si consistentia sua crassior sit, acriorque, totam exulcerat cutem, usque ad carnem suppositam, uocaturque tunc uitium huiusmodi Hippocrati & Gręcis ἔρπης ἐσθιόμενος, Latinis uerò herpes exedens, uel depascens: & decimoquarto Therap. Galeno ab soluto nomine herpes.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
