Latin
Cap. VIII
Conrad Gessner, De chirurgia 29.13
Unproofread scanNot analysed yet
Hae enim (ut uoluit Auicenna) ex sanguine, illi uerò ex bilis sanguinisque fiunt mistione. Si quis autem desyderat, quo nomine eiusmodi pustulae apud antiquiores dictae sint, diximus latinè à Plinio uocari pa pularum, &interdum pituitę eruptiones: Gręcè uerò Hippocrati ecthymata lib 3. Epidemiarum: Galeno autem exanthemata. Caeterùm utriusque herpetis notae, iudicia, &causae, ex praecedentibus satis innotescunt. Superest igitur, ut eorum curationem subijciamus.