# De chirurgia 29.13

Conrad Gessner, De chirurgia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.13

Hae enim (ut uoluit Auicenna) ex sanguine, illi uerò ex bilis sanguinisque fiunt mistione. Si quis autem desyderat, quo nomine eiusmodi pustulae apud antiquiores dictae sint, diximus latinè à Plinio uocari pa pularum, & interdum pituitę eruptiones: Gręcè uerò Hippocrati ecthymata lib 3. Epidemiarum: Galeno autem exanthemata. Caeterùm utriusque herpetis notae, iudicia, & causae, ex praecedentibus satis innotescunt. Superest igitur, ut eorum curationem subijciamus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
