# De chirurgia 29.6-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 29.6 to 29.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.6

Si uerò tenuior & minus acris, calidaque fuerit bilis, pustulas exiguas per summam cutem, id est, in sola superficie cutis (hanc enim tantùm ue luti deurit) milio, hoc est, milij seminibus, similes excitat: ob quam similitudinem affectus tunc Latinis miliaris herpes nominatur: Graecis uerò quibusdam post Hip pocratis aetatem κεγγρίας ob eandem rationem dictus est: κεγγοος enim Graecis, miliu nobis dicitur. Atque haec species Galeno authore lib. 2. ad Glauconem Hippocrati generis sortitur appellationem, cùm simpliciter, & sine additione illi herpes uocetur. Alibi tamen herpetis nomine, Galenus herpetem esthiomenum, id est, exedentem intelligit, ut paulò pòst dicetur. Hic autem non protinus ulcus facit, ut alter qui exedens dicitur, sed ut dictum est, admodum exiguas pustulas ad speciem milij, quae & ipsae interposito spacio, ac procedente tempore, cùm disrumpuntur scilicet in ulcus abeunt. Proindè non sine ratione Oribasio, & quibusdam alijs uisum est, in eiusmodi uitio, bili esse aliquid pituitae tenuis admistum, quae pustulas illas minutulas procreat. Vndè & nonnullis pustulosus herpes dictus est. Alter uerò, qui esthiomenos appellatur, non ita pituitae commistus est, sed exactae bilis, ac nullo alio humore infectae, esse uidetur: ideoque cum erosione accidit, affectu cutis continuitatem prehendente, undè & nomen illi impositum est. Esthiomenos enim idem est quod erodens uel exedens. Atque hic affectus quidem eiusdem generis est cum pustuloso atque exulcerato erysipelate: à quo tamen differt humoris ipsius biliosi (ex quo uitium utrumque ortum habet) tenuitate. Id quod testatur Galenus his uerbis: Est enim (inquit) admodùm tenuis humor qu herpetem excitat, adeò profectò, ut non solùm omnes interiores partes, quae uti „ que carnosae substantia sunt, transeat, sed etiam cutim ipsam ad summam usque cuticulam (epidermida Graeci uocant) quam solam, proptereà quòd ab ea remoratur, tum erodit, tum exedit: quando si hanc quoque sudoris uice transiret haudquaquam ulcus excitaret.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
