# De chirurgia 290.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 290.5 to 290.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/290.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/290.5

Immodica item uenenosi sic citas, sanguinem cordis humorem consumendo, interficere poterit: aut partem à parte separando, donec fiat maxima solutio interna, & non minus crustosa, ac si externa apparet: ueluti calx, nitrum, sulphur, ac caetera generis eiusdem, quae sua ingenti siccitate interimere possunt. Haec autem siccitatis uenenata uis ab incendio, & fulgureo (ut ita dicam) motu, quo uires uenenosae augentur, incrementum accipit maximum. Illa enim, quae à fulgure percussa sunt animalia, & extincta, uenenata sunt, si qui uescantur: nec minus interficere possunt, quàm rabidum animal morsu, tactuque. Sed quo tum gradum ueneni habeat hic puluis, siue à tota simplicium compositione, è qua prouenit forma quam specificam dicimus, non autem quia calidus, neque siccus, sed quia talis sit, seu uis ab ea euidentibus facultatibus prodeat (ut dictum est) ignoratur, perpetuoque (ut ego existimo) ignorabitur, ut asserere Auicenna uidetur. De hac enim definita mensura experienti Medico, atque erudito multum tribuitur, & illi quidem potius fidendum, quàm rationali tantum (ut Aristot. inquit) sed ego quidem arbitror inter uenenorum letalia genera, quibus tela siue arma inficiuntur, pulueris istiusmodi uenenum remissius esse: & quamuis ab eo illata accidentia simpliciter interimere posse non uideatur, ueruntamen quantumuis exigua sit uenenata uis, eius habendam esse rationem censeo, nec à Medico pro aegri salute negligendam: cum eius naturae sit infestare, uel interficere, si diutius sine remedio immoretur. Venenum enim medicamentum est corporis habitudinem corrumpens, non modò suapte aduersanti atque euidenti, sed occulta quadam ui, ut Auicennae placet. Cuius facultatis bezoarticum medicamentum curationis initio sit eligendum. CAP. V. PRAVVM me herculè, uulneris hoc genus est, ad hominum uitae insidias compertum, necemque acerbam inferendam: à quo sanè uel pau ci euadunt: uel qui liberantur, claudi, fistulosi, attracti fiunt. Quorum Egratia hunc laborem suscepimus, ac ne imperitis Medicis hoc uulneris genere amplius aberrare liceat: qui sine ullo discrimine in prima curatione oui albo utuntur, uelut in quolibet simplici uulnere & carnoso fieri consueuit, nul la ratione, uel authoritate permoti. Praecipit enim Gal.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
