Latin
291.5 to 291.7
Conrad Gessner, De chirurgia 291.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam in eo attritionis, &consolidationis genere, suapte natura consolida tioni repugnat. Sanguis enim putrefactus, caro, neruique dilaniati praesentem consolidationem non admittunt, quinimò quae sedant dolorem, ut quae leniter molliunt resoluuntque, contraria sunt consolidationi. In ipsa igitur soluta continuitate, ubi attritio, contusio, uel contritio sit, prima curatione huiusmodi astringentia, &compescentia, fluoremque prohibentia nullo modo administranda sunt, sed uehementer mollientia maturantiaque, ut praecipit Galen. carnem inquit compressam, uel abscissam, uel tendinem medicare, ut suppurabilis fiat, quoniam ita minus inflammat, necessarium etenim est compressam carnem: uel abscissam, uel aliquo modo affectam, seu putrefactam liquefacere: ut proinde noua gigni possit. Quin etiam si contusio alta, magnaque fuerit, atque haec leuiter resoluentia digerentiaque conferre non uideantur, praecipit ut omnium attra hentium genere profunda materia extrahatur, ut cucurbitulis, quae id morbi plurimum leuant, à Medicisque inuentae sunt, ut humores educant, qui difficilè extrahuntur. Cum hoc etiam pręsentaneo remedio sunt scarificationes, ut aper tè putridus, ac perniciosus sanguis (ut iubet Auic.) euacuetur. In alta enim contusione tusione nulla resolutionis spes est, ab ijs, quae id lentè faciant, uel leniter molliant. Hęc praeparatio in eo morbo necessaria est, ne prius membrum putrescat, quàm contusio resoluatur. Quid sit fractura, &quae eius species huic vulneris generi frequenter accidat. Caput VIII. 6. Method. RACTVRA est (ut scribit Gal.