# De chirurgia 292-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-2

Caput IX. VM Medicorum hoc morbi genere cura sit soluta coniungere, ac conglutinare, qua in re primum, ne quid abscedat, requiritur, tum propter caetera communia, quae id praestant, ac Chirurgicam Meden di rationem: quę necessaria est, ut disiuncta coniungat, suoque loco cu stodiat, recentiores Medici, antiquioresque medicamine ex rosaceo omphacino cum oui albo, ac caeteris similibus usi sunt. Omne enim studium est, ut dolor abijciatur, prohibeaturque abscessus: subinde uerò ad membri consolidationem, atque Auicen. 5. 4. instaurationem, omnem curam transferunt. Sed si cum uulnere fractura fuerit Tract. 2. cap. 2. & uehemens attritio, ut de corrosione, & corruptione timendum sit, scarificandus locus est, ut sanguis fluat, alioquin ne emoriatur membrum periculum est. Quam ta uerò sit ossium, ac tendinum hoc pessimo genere uulneris attritio, artis peritiores nouerunt, qui in eo studium diligentiamque adhibent: ne putrefactio fiat, factaque arceatur. Caput X. Quot sint eius vulneris curandi rationes. VLNERIS igitur huius, quo ad combustionem, duplex curatio est, una quae adusti membri pustulas prohibeat leniter refrigerantibus: altera quae locum emendat extergentibus sine mordicatione. Quantum uerò ad uenenum attinet, uehementer attrahentibus, ac calefacientibus utendum est, atque omne studium in laxando uulnere est adhibendum, ut uenenum extrahi possit: & hoc quidem à principio, antequàm per uniuersum corpus diffundatur. Contusioni autem emollientibus, digerentibusque, tum saniem educentibus occursandum est. Huiusmodi enim curatio necessaria est, ne prius membrum putrescat, quàm contusio ipsa resoluatur. In fractura uerò diligentia omnis adhibenda est, ad dolorem sedandum, abscessumque pro hibendum leniter refrigerantibus. Sed cum de corrosione, corruptioneque propter fracturam metus est, scarificationibus est utendum, ut effluat sanguis: uel corruptio tollatur aliquo ex uehementer detergentibus, ne membrum emoriatur. Quae omnia, cum inter se pugnantia maximè sint, non equidem uideo, quo pacto, solo oui albo curationis initio, tot exequi possint, uideant qui talia audent, nos uerò certò scimus, quae nulla ratione fiant nullo modo fieri debere.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
