# De chirurgia 292-3

Conrad Gessner, De chirurgia, LIBRI PRIMI FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-3

LIBRI PRIMI FINIS. ALFONSI FERRII NEA. POLITANI ARTIVM ET MEDI CINAE DOCTORIS, DE Sclopetorum, siue Archibusorum Vulneribus, Liber secundus. PRAEFATIO. COMPOSITORVM VVLNERVM curationes nunc descendendum est, quas tum communes, tum proprias proponemus pro rei necessitate, ac diuersitate membri. Nec solùm in curandis uulneribus, sed in his etiam, quae interim aegro possunt accidere, studium nostrum posuerimus, habita cuiusque rei, quàm di ligentissimè fieri poterit, ratione. Qui sit in compositis vulneribus curandis tenendus modus. Caput primum. OMPOSITORVM itaque uulnerum, quae bellicis fulminibus inferuntur, ut Sclopetis, ut Archibusis, curationis duplex est ratio, altera in intentione, altera in executione posita, quam nos partem praecipuè prosequemur. Cuius quidem est omnibus affectionibus subuenire, atque ijs potissimum, quae maioris esse momenti uideantur. Leuia enim uulnera, & quae in summa cute fiunt, sublata uirulenti pulueris malignitate aliquibus ex ijs medicamentis, quae proponemus, uel nullo negocio curabuntur, ut simplicia Vulnera. Quamobrem non est, cur de illis multa praecipiamus. In ea igitur quae grauiora fuerint, enixius incumbemus, utpote quibus fractura, attritio, contusio associata est. Quod ut ratione fiat, hae potissimum regulae, siue canones (ut Medici loquuntur) sunt obseruandi. Quorum primus est, ut plumbea pilula, & quicquid secum forte in uulnus intulerit, inquiratur, extrahatur que manu (si fieri possit) ita diligenter, ne quid alienum intus remaneat. Secundus, ut instrumenta ita pręparentur ut quàm facillimè pila extrahatur. Tertius ut ueneno suis medicamentis occurratur. Quartus, ut attritione opituletur, ne nimia contusio, atque attritio membri corruptionem accederet. Quintus ut comminuta ossa ita eximantur, ne frustillum quidem carne separatum nudatumque relinquatur. Sextus, ut ossa quae cum carne & tendinibus coniuncta fuerint aequentur hoc pacto, itaque suis sedibus reponantur, ut membrum sine dolore conquiescat. Septimus, ut à futuro abscessu defendatur. Octauus, ac postremus, ut uulnus ipsum per omnes suos gradus, & quicquid interim ex eo acciderit, quàm diligentissimè curetur. Quae ad primum, & quintum canonem obseruandum pertineant.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
