# De chirurgia 293

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/293

ANNVLARE. SPECILLVM foramine, ut fit in acu, per quod flammula (ut appellant) immissa linamenti loco (ut fit) relinqui possit in uulnere. Alterum uerò extremum in annulum tam gran dem desinat, ut pilam commodè capiat. Sed annuli circulus superne rotundus, infernè labijs sit aliquantum in se reflexis, ita ut mordicus quodammodo pilam apprehendat, apprehensamque retineat hoc instrumento pilulas, uel à profundissimis iuncturarum locis, ac potissimùm thoracis, uel inferioris uentris, in quibus uel nulla alia instrumenta conueniunt, facillimè extrahimus, cuius haec est figura. VOD si uulneratus locus sinuosus sit, ita ut sanies, uel cruor liberè non possit efflui, nec ob id pilula indagari, specillum idem fabricetur ex plumbo, uel ex aliquo lento, ac flexibili metallo, ut pro arbitrio Medici flectatur, atque eo facilè in quemlibet sinum possit intromitti, & uersari flammula, & humores emitti, & pilula explorari, sed extrahendis pilis longè aptissimum est Alfonsinum instrumentum, quod, quia nostrum inuentum est, ita appellare placuit, id uirga ferrea teres est, quanta annularium specillum longitudine, dodrantium scilicet fermè duorum, & sclopetariae pilulae crassitudine, ab altera extrema parte, ueluti à radice, solido relicto quantum manu commodè teneri possit, treis fissa in ramulos aperiatur, qui ferreo annulo recurrente claudatur, si cuspidem uersus trahas, aperiatur: si contrà: sed ut facilius pilas prehendat interior extremorum ramusculorum pars, dentata sit, & in omnibus causa, seu conuexa deuexa, molliter exteriora. Id tamen longius, breuiusue, pro loci altitudine, in quo uti uolumus, fieri potest, atque hoc pacto figuratur. Non

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
