Latin
ALPHONSINVM
Conrad Gessner, De chirurgia 294
Unproofread scanNot analysed yet
nempe aut calore suo attrahit, aut totius substantiae com positae similitudine: oportet autem huius antidotum proportionatum esse corpori, cui medemur. Ipsum enim sua calida ui corpori aduersatur, uelut &lethale uenenum. Quare in omnibus extrinsecis uulneribus simplicibus, tam carnosis, quàm neruosis, siue compositis intercutaneis, etiam laesis tendinibus, ossibus, ue nis remedium sit ab illato uulnere ad usque tertium, &quartum diem, quod habet capitelli selibram, solatri minoris cum semine, aut sonchi uncias duas, aut scabiosae, theriacae semunciam, quae commista in uitreo uase per uiginti dies fermententur in sole, quo calido penna illinatur uulnus: sic linamenta, quibus uulnus reformetur impleaturque, ut moris est: quòd si aqua, uel aere, uel alio casu, ut in bello praesertim facilè accidit: frigefactum fuerit, eodem medicamento, sed feruenti utendum est, ut frigus, humoremque omnem attrahat, expellatque: ne putrefiat. alioquin futurum est, ut lethalia symptomata inducantur: caeterum, quod Aegyptiacum medicamentum uocant, hisce uulneribus remedium praesentaneum est. Id habet amarorum lupinorum, ac lenticularum decoctionis sesquilibram, aceti acerrimi libram, salis, aluminis, singulorum unciam, aeruginis ra lae, seu uiridis aeris (ut appellant) semunciam, mellis selibram, quae ad olei crassitudinem ferueant, theriacae deinde semuncia adiecta, quibus commistis, utare ut suprà dictum est. Huic medicamento plurimùm tribuunt peritiores artis: quando uim habet putredini obnoxia, putridaque facta destruendi, &quae sana sunt, ne putrescant, conseruandi. Iuncturarum autem uulnera, &quę in ipsis extremis sunt, ad quatuor digitos distantia, eodem modo curantur hoc medicamento, quod fit ex ue netae terebinthinae olei abiegni, terenbinthinę destillatę, seu per uitreum stillicidium (ut appellant) eliquatae, Olei hyperici, singulorum uncijs duabus, aeruginis rasae parum combustae, theriacae, singulorum dimidia drachma, quae commista in uitreo uase uiginti diebus habeantur in sole. Olei praeterea rosacei immaturi, &sanbucini, &cuphorbij, singulorum uncijs quatuor, aeruginis combustae drachmis duabus, quae simul admista membris carnosis, neruosisque remedio utilissimo sunt, si eo uulnera repleantur, ut assolet: quòd si caetera defecerint, uinum album generosum cum sale ubi efferbuerit, calidum uulneribus remedium erit praesentaneum: quodlibet enim ex his medicamentis non modò ueneno medetur, ac manifestò extrahit, uerùm etiam &contusioni: &attritioni opitulatur: earumque corruptionibus praesentaneum remedium est. Haec autem medicamen ta quae posuimus omnibus alijs uulneribus, quae tam morsu, quàm telo uenenato fiunt, auxiliabuntur, si eodem modo diligenter adhibeantur. De Medicamentis in extrinsecis, atque ignobilibus membris sanguinem supprimentibus.