# De chirurgia 294-3

Conrad Gessner, De chirurgia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/294-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/294-3

CAPVT VI. T igitur uulneri adiacentes partes fractae, attritae, contusaeque in staurentur: & à futuro abscessu prohibeantur, astricto sanguine, informatoque uulnere, atque aliquo ex praedictis bezaartico collyrio curato, & linteolo duplicato ex eodem collyrio imposito, tum fractis ossibus, si qua sunt, instauratis puluilli ex duplicatis linteolis longi, latique pro quantitate membri, ex oui albo & rosaceo, uel uiolaceo, equis portionibus, sim il agitatis infra supraque uulnus calidi, (etiam ęstate) imponendi sunt. Deinde stuppe quadratae, aceto & aqua rosacea madentes pari portione mox uehementer expressae ex oui albo & rosaceo, siue uiolaceo, ut suprà est dictum, ijs superimponendae sunt ut in fracturarum curatione fieri consueuit. Inde duabus fascijs longis, latisque ut membra exigunt, hinc, atque hinc deligandum est. Medium autem uulnus altera fasciola deligetur, postea uerò ferulae stuppis inuo lutae superimponatur, sed ita, ut uulnus detectum remaneat, quò semel, aut bis in die, si opus sit curari possit. Hae autem ferulae extremae ita deligentur, ut dolorem aegro non moueant, neque ut soluantur, aut cadant, timendum sit. Postremò fasciae eisdem locis superiigandae sunt, ac membrum ita collocandum, ut sine dolore, sine motu, sine tremore conquiescat. Quod commodius fit, aut canali, aut aliquo ex his instrumentis, quibus in fracturis curandis uti solemus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
