Latin
295.1 to 295.4
Conrad Gessner, De chirurgia 295.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem curatio in septimum usque diem perduret, nisi dolor prohibeat: eo enim casu locus detegendus est, uel quotidie, si sit opus, remedijsque suprapositis recreandus, atque his quae dolorem leuant, ut dicemus infra. Quapropter hoc te primùm Chirurge rogo, ne contrahas, aut demittas animum, neue te obrui tanquam fluctu, sic magnitudine laboriosi negocij sinas. Ex his enim quae prima curatione fiunt, si diligenter strenueque fiant, magna ex parte salus aegroti speranda est. Iccirco danda etiam opera est, ne ministros imperitos habeas, ut in tractandis affectis membris, uel toto aegri corpore munus suum rectè exequantur. Ne quid peccetur, ne quid committatur, quod cum dolore, uel molestia postea emendandum sit. Qui ministri tamen si non sint, tute ipse sine aliqua uulnerati membri motione medicamenta innouare, quae sunt imposita, remouere, tum cae tera quae factu necessaria sunt, exequi poteris, fascias omneis, ac ligaturas super uulnus recta linea incidas: &cum lenientia medicamenta adhibueris, acu ualen tius filum trahente, denuo consuas. Quae curatio in tertium diem sufficiat, si de san guinis profluuio minimè timendum est. Atque ita sextus Canon obseruatus fuerit. De digerentibus medicamentis, ac dolorem lenientibus: &quae abscessum prohibeant. Caput VII. BI altera &tertia curatione bezarticum medicamentum impositum est, &curata adiacentia loca, atque aliquo oleo refrigerante illita, ut dicemus infrà: quarta, mox &quinta, hoc medicamento uulnus digerendum est, quod fit ex Venetae terebinthinae, uel Olei abiethini semuncia, uitello oui uno, recentis Butyri semuncia, quibus commistis, &ca lidis locus perungendus est, &puluilli, &linamenta illinenda. Proinde Emplastrum Galeni superponatur, cuius hęc est descriptio. Exempli causa, Argenti spu mae pondo minam, Olei ueteris squamae aeris rubri, Cerae resinae frictae singulorum pondo guttae ammoniaci pondo trientem, galbani, minij synopici singulorum pondo uncias duas Argenti spumam, squamam &oleum ad spissitudinem usque incognito: deinde ceram ac resinam inijcito. Cùm liquata fuerint, ab igne tollito, &ammoniacum dilatatum immittito: ubi refrixerint, galbanum &ammoniacum indito Synopicum aspergens, ac in mortario subactis mollitisque uti tor.