# De chirurgia 295

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/295

Caput VIII. E ueneni uis ad interna penetrare possit, uulneratusque locus ob confluentes humores intumescat, abscedantque, commodissimum remedium est, ut & in caeteris uulneribus, quod fit ex boli armenici, terrae Lemniae, seu sigillatae (ut uocant) sanguinis Draconis, singulorum uncia una, Olei rosacei, Aceti rosacei quantum satis est, quo unguento uulnerati membri initium ad sex, uel octo digitos à uulnere linendum est, sed calido, ut medicamenti uis celeriùs penetret, desuperque linteolo in Aceto rosaceo, & aqua rosacea aequis portionibus intincto delegetur. Idem & praestabit lineus pannus quatuor digitorum latitudine, longitudine uerò quantum satis sit, replicatus, atque aceto, & aqua rosacea pari portione madens, uel ex aqua & aceto, quod saepius iteretur. Noxium enim calorem tollit, futurumque prohibet: fieri etiam senimentum potest ex albo ouorum quatuor, olei rosacei uncijs quatuor, aceti rosacei uncijs duabus: boli armeni, terrae Lemniae, sanguinis Draconis, singulorum uncia: Quibus simul agitatis madenti panno (ut suprâ) utendum est. Quod & succis herbarum refrigerantium fieri potest, dum locus detumescere uideatur, & ab abscessu tutus. Quod saniei necessario exitus dandus sit. Caput IX. OMMODISSIMVM immò necessarium remedium est, ut per collocationem membri, aut per incisionem sanies libere possit effluere. Quoniam uulnera huiusmodi ignea quadam assatione, & combustione non carent: ut dictum est, eorumque proprium est, putredini, & corruptioni propter contusiones, attritiones, fracturas, esse obnoxia. Quare membrum ipsum laesum prima curatione ita collocandum est, ut uulnus omninò inuersum sit, atque ita ore suo partem spectet inferiorem. Quòd si aliqua de causa fieri non possit, non est cur incisio à contraria parte uulneris differatur, ut commodiùs, ac liberius sanies queat expurgari, & locus à confluentibus humoribus immunis esse: & ossium fragmenta, & pila, quae aliter non potuêre facilius extrahi. Quae omnia nisi exactissimè fiant, dubitandum non est, quin magni efficiantur ossium, cartilaginum, ac tendinum sinus, tum profundae corruptiones. Vnde fistulae insanabiles, ac plura abscessuum genera, unde gangrenae, atque ulcera sordida, demum totius membri corruptio, ac mortificatio fieri consueuit. Sed quid, si cauum, atque sinuosum ulcus uideatur, neque tamen per collocationem membrorum, aut per incisionem, ut suprà dictum est, iuuari possit, nec ex eo sanies emitti? tum ad haec auxilia confugiendum est, ut terque quaterque curetur die, spongiaque oblonga, tenui, ac leni diligenter detergatur, quae benè consuta, atque colligata sit: ne quid ex ea in ulceris sinibus relinquatur, admittaturque. Prodest etiam ad expurgandam saniem tenta (ut uocant) Canularis, si ex hederaceis frondibus, aut ex citrorum aut malorum medicarum, aut ex plumbi lamina, aut alterius metalli fiat, atque intromittatur. His enim praesidijs iuuatur natura, promptiorque fit, ad caua loca, carne implenda, atque instauranda. Quae ad septimum canonem pertineant. Caput X.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
