Latin
Caput XV
Conrad Gessner, De chirurgia 297-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XV. ANTA est in hisce uulneribus neruorum, ac tendinum attritio, ac dilaceratio, ut in eis uniendis quandoque uel nullo modo spes esse possit. Quapropter, cum &ad corrumpendum, suapte natura facilia sint, &ab aëre ambiente adiuuentur, summa cura Medici in eo esse debet, ut tanto malo, quibus potest auxilijs subueniatur. Ac si aliter fieri non possit, cum certa sit corruptio, &neruorum distentio, uel prima curatione, ferro recidantur. Praecipit enim Auicenna punctum neruum, siue aliquo pacto in cisum, ac multò magis attritum, &corruptione paratum: unde mox distentio timenda sit, transuersum amputandum esse, quod ante eum &Galenus asserit.