# De chirurgia 297-2

Conrad Gessner, De chirurgia, Caput XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297-2

Caput XV. ANTA est in hisce uulneribus neruorum, ac tendinum attritio, ac dilaceratio, ut in eis uniendis quandoque uel nullo modo spes esse possit. Quapropter, cum & ad corrumpendum, suapte natura facilia sint, & ab aëre ambiente adiuuentur, summa cura Medici in eo esse debet, ut tanto malo, quibus potest auxilijs subueniatur. Ac si aliter fieri non possit, cum certa sit corruptio, & neruorum distentio, uel prima curatione, ferro recidantur. Praecipit enim Auicenna punctum neruum, siue aliquo pacto in cisum, ac multò magis attritum, & corruptione paratum: unde mox distentio timenda sit, transuersum amputandum esse, quod ante eum & Galenus asserit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
