# De chirurgia 297.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 297.1 to 297.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297.1

Caput XIIII. REQVENTISSIMVM est, ut hęc bellicorum fulminum uulne ra abscedant, etiam in carnosis membris. Iuncturas enim uel semper hoc malum infestat, quin & in his mitiora mala sunt: Febres & absces sus, etiam in diuersis locis è uulnere, ut testatur Princeps. Quam obrem Emplastro, quod à nemine improbatur, initio subueniendum est. Id fit ex fa rinę hordeaceae, uiciae, fabarum, lupinorum, lentium, ciceris, singulorum uncijs quatuor, è quibus, si qua non sint, pondus ex ijs quae sunt, suppleatur, adiecta Syrupi acetosi simplicis selibra, & si erysipelas sit, uel inflammatio in membro, sola tri contusi uncijs quatuor, atque in lixiuio decoquantur. Si autem uulnus ex ali quo accidenti refrixerit, loco Syrupi acetosi, ex mellis selibra, & lixiuio Emplastrum componendum est. Illud uerò medicamentum nobis magnoperè proba tur, quod ex malis punicis acri sapore duobus sit, ac totidem ex dulci, quae inte gra, ac solida aceto, & lixiuio percoquenda sunt. Proinde addendae ex ijs quas suprà posui farinis singularum unciae duae, & syrupi acetosi simplicis selibra, è quibus rursus unà concoctis, & in lapideo mortario contritis, agitatisque emplastrum fit, quod in locis neruosis, carnosisque ab inflicto uulnere ad morbi statum, ac dum ab abscessu tutus sit aeger, remedium conuenientissimum est. Fit etiam aliud ad sedandum dolorem, & uulnus recreandum ex semine lini contuso, & cum uino albo odorato, uel sanguineo, concocto. Et si lini semen non sit, ex furfure in aqua salsa, uel lixiuio decocto, uel in uino albo, uel sanguineo, salis modico adiecto. Quod remedium in iuncturarum tumoribus praesentaneum est. Componitur item aliud ex sapa, & farina seminis lini, foeni graeci, & fursure simul decoctis, id resoluit reficitque. Aliud item è panis furfuracei fragmento: & in lacte uaccino, seu caprino concocto: quo & in uulnerum abscessi bus aliqui utuntur, tollit enim dolorem sed tutius, si quid salis inijcias.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
