# De chirurgia 298.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 298.1 to 298.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298.1

CAPVT XVII. VAMVIS ab Hippocrate, ac cęteris Medicae rei professoribus di catur neruorum couuulsionem in uulneribus, lethalem esse. Nos tamen nonnullos eo morbo laborantes Dijs benè iuuantibus ad sanitatem perduximus. Ponam infrà quibus remedijs sumus usi, ubi caeterorum aliquot recensuero. Itaque pręter cętera quae in tam prauo Symptomate Medicamen ta passim adhibent, oleum est ex decocto Euphorbij calidum uniuerso corpori illitum, ac maximè inguinibus, & alis cum lana succida, uel pellibus duabus è ma dentibus, anteriora ac posteriora corporis fouendo, quę ne frigescant, calidi olei iteratione cauendum est. Occiput item iniungunt oleis, spicae, nardi, nucis muscatae, irini, hyperici, chamemelini, axungia gallinae, singulorum semuncia, alij addunt uitae aquae septies eliquatae sescunciam, quò magis penetret, reficiatque. Alij corpus uel membrum in olei balneo immergunt: alij omentum uaccinum, uel alterius animantis calido oleo madens membro affecto uertebrisque superimponunt. Alij balneo ex oleo herbas conuulsioni conferentes adijciunt, ut sunt anetum, chamomilla, absinthium, ruta, hypericon, iua artetica, centaurium, bethonica, sticas, chelidonia, radices ireos, radices althęę in uino albo decoctę, & cum oleo sabino mistę. Sed facilius morbi huius curationes intelligentur, si qui sint eius effectus, ac species breuiter ostendero: neque enim alius importunior, acutiorque morbus est, ut inquit Cels. his igitur quodam rigo re neruorum (ut ille ipse ait) modò caput scapulis, modò mentum pectori annectit, modò rectam, & immobilem ceruicem intendit. Priorem Graeci opisthotonon, insequentem, emprosthotonon ultimum tetanon appellant. Qui sanè morbi ea qua dixi ratione curantur. Verùm si per ea medicamenta parum proficitur, aqua uitę eliquata (ut suprà) adhibita prius uehementi frictione affectum membrum ma defiat. Mox ardenti candela admota flammam concipiat, dum ea ipsa per se extin guatur. Idque toties fiat in die, ut pustulę, atque intercutaneę adustiones appareant. Fieri enim potest, ut primò non oriantur: tam leniter flamma eam aquam lambit: quae aqua si fortè non fuerit, xylon, uel stuppę per spinę uertebras (si opistho tonos fuerit) tenuissimè extendantur, uel per anteriorem thoracem (si emprosthotonos sit) atque igne incendantur, aduranturque, dum ex sese flamma moriatur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
