Latin
CAPVT XIX
Conrad Gessner, De chirurgia 299
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIX. De adustionibus curandis. RIMA curatione remedium quàm optimum est, quod constat ex oui albo, &uitello, atque olei rosacei altero tanto, uiolacei, &myrtini, &quantum est eorum omnium pondus, aqua rosacea, uel plantaginis, uel semper uiui uel solani, uel cucurbitae, quę simul agitentur, ut assolet, &cum lineo panno frigida (si tempus anni calidum sit) atque è diuerso, tepida imponantur, singulisque horis mutentur. Fieri autem medicamentum potest ex praedictis aquis, uel ex earum aliqua, cum rosacei pari pondere, atque eodem modo imponi. Maximè item initio adiumenti est, si ex lactis numani, uel alterius, aquae rosaceae, &olei ex rosa aequa portione fiat, atque eodem modo utamur. Item si ex unguento populeone, refrigerante Galeni, &unguento rosaceo, &Sandalino, &lacte humano adustio leniter penna illinatur: &pannus aqua rosacea madens, uel semper uiui, uel plantaginis, frigidissima (si aestus sit) tepida (si frigus) superimponatur. Non illaudatum insuper medicamentum est, quod ex luto armenico orientali, terra sigillata Alexandrina, lacte humano, &aqua solani, uel rosacea fit &penna (ut suprâ) adustioni imponatur, &adiacentibus locis, atque ita frequenter, ut exiccari non possit, donec dolores, &punctiones mitigentur. Fit etiam ex oui albo, &brassicae foliorum succo, siue eius caulis simul agitato, aut ex crudo latere, uel eius luto cum aqua fabrili, ad mellis crassitudinem dissoluto, &frigido, &frequenter superimposito. Nec uiolen ter crustę amoueantur, sed sponte sua decidant. Ex bolo item armenico, &terra sigillata, ¯a, cum oleo rosaceo, uel aqua plantaginis, uel rosacea medicamen sit, quo lineis pannis frigidissima aqua madentibus super impositis, locus refrigerandus est, ac ita saepe, ut exiccari non queat. Vtilissimum praeterea est, quod fit ex calce elota, bolo armenico, terra sigillata, macra, cum oleo, &aqua rosaceis, atque eodem modo illitum. Quòd si medicamenta haec non sint, decoctum ex maluis, porris, uel cepis, rapis, solatro, &beta, uel lapatho acuto, cum aqua ad mucilaginis, (ut ita dixerim) crassitudinem, &singulis horis (ut moris est) imponatur. Fit quoque ex cimolia, oleo, &aqua rosaceis, ac mirè prodest. Quae omnia initio (hoc est) à primo adustionis die ante septimum, uel nonum tutissima remedia sunt.