Latin
Cap. XI
Conrad Gessner, De chirurgia 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. VNC tempestiuum est, ut de inflammationibus disseramus, quibus diuersa ab oedematis curatio est. Illa namque, ut Galenus ait lib. 14. The rap. ex pituitoso succo ortum habent: proindè prementibus nobis cedunt, digitique admodum altè in ipsa descendunt. Inflationes uerò, ex flatuoso spiritu collecto nascuntur, aliâs sub cute, aliàs sub membranis, quae ossibus circundantur, aut musculos, uiscerumue aliquod includunt. Porrò colli gitur aliquando non parum etiam in uentriculo, &intestinis: itemque in medio spatio horum, &peritonei, ut in aquae (inquit Paulus) subter cutem genere, cui nomen est tympanias. Differunt quoque hae ab oedematis, quòd &praegressae digitis non retinent uestigium, &sonitum ueluti tympanum reddunt: itemque quòd in caInflationum uitate sensibili subinde continentur, atque haec nonnunquam maxima. Causa huiusce causa. modi inflationum Galen. lib. 6. de morbis &symptomatis, est caloris natiui imbecillitas, in materia pituitosa, ad flatus excitandos disposita.