# De chirurgia 3.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 3.5 to 3.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/3.5

Quando si nihil habet ad „ strictionis, auget aliquando phlegmonas, ac maximè in ijs corporibus, quae sunt, plethorica. Ergo trium iam comprehensarum indicationum concoquendi scilicet, „ digerendi, & modicè adstringendi) in inflatis ex plaga musculis memor, ubi do „ lor maior urget, mitigatiua magis ratione uteris (plus olei & uini adijciendo ubi „ abest, maiore ui instabis. Maiorem uim intelligo, cùm breui uia properatur ad fi „ nem. Porrò breuis uia fit, per ea quae ualentes habent uires. Hae autem maximè in „ lixiuio, & aceto habentur, post haec in uino. Quoties igitur de mitigando non la, boras, horum lixiuij inquam & aceti plus in misturam conijcies. Rursus ubi repellere studes, uini plus quàm horum immittes. Porrò id optimum in hunc usum, fuerit, si nigrum austerumque sit. At si digerere malles, lixiuij plus indes. Acetum uerò si his miscebis, ad ambo utilis erit mistura, propterea quòd acetum mistas habet, facultates. Vbi uerò musculus sine dolore est, licet sanè in lixiuij penuria, pro ea, aphronitrum immittere. Esto autem id minimè lapidosum, sed magis spumosum. Tertia formula est emplasticum, quod fit ex strigmentis gymnasiorum, id est, sordibus, quae à corporibus luctantium detergebantur, & calce uiua ex aqua & „ uino simul coctis. Galeni uerba haec sunt, libro decimoquarto Therap. Quae ue „ rò huius generis inflationes neglectae inueterauerunt, primo quidem loco his, ea, quae ex lixiuio componuntur (ut praedictum est) adhibeas. Secundo loco empla, „ sticum aliquod. Dicam autem & horum exemplum. Strigmenta gymnasiorum feruefacta, percola primùm, sicut pura sint: deinde rursum in cacabum immissis, calcem uiuam in farinae speciem tusam insperge, ad luti usque crassitudinem. Salutare his est, & medicamen, quod ex sycomoro componitur, aliaque id genus.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
