# De chirurgia 3

Conrad Gessner, De chirurgia, INSTITVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/3

deinde (ut oportet) coquito, una cum dialthea, melle, oleo, & butyro, atque ex ijs emplastrum conficito. Maturato apostemate, non expectetur, donec spontè aperiatur: quoniam tardè admodùm, uel fortasse nunquàm id contingeret: sed fer ro candente, aut caustico aliquo medicamento fiat apertio, qua pus excernatur, iuxta modum, & formam superius expressam. Deindè sordes detergantur, unguento uulgò Apostolorum dicto, uel mundificatiuo ex apio, & succo absynthij, uel unguento subscripto, quod pus crassioris substantiae attrahit, & mundificat. Accipit autem id galbani, ammoniaci, resinae terebinthinae, picis, sepi uacci ni, olei antiqui, ana partes aequales: dissoluuntur gummi ex aceto, & liquefiunt ad ignem cum reliquis, & fit unguentum. Post haec uerò similiter reliquis ulceribus sordidis curetur. Caeterùm quartam intentionem assequimur, pro ratione & na tura accidentium superuenientium, ut si accidat dolor, in primis sedandus erit, admota (iuxta Auicennae doctrinam) oesypo humida, uel uino cocto, uel cerato composito ex oleo chamaemalino, oleo de absynthio, oleo de spica, & cera. Si ue rò durities affuerit dissoluenda, atque emollienda est medulla bubula, uel ceruina, uel quapiam alia simili, ut in sequentibus dicetur. Galenus autem in diuturno oedemate partem oleo linens, spongiam ex lixiuio apponebat, atque stringens arctius, affectum perfectè curabat. Capita curationis oedematis. Edema quod symptoma est, hoc est, accidens alijs morbis superueniens, ut aquae inter cutem, tabi, & cachexiae medicamenta, quę discutiunt, & sine mo lestia desiccant, adhibeto. Ergo tumentem locum oxymelitae, uel oxyrhodino, aut oleo cum sale, aut etiam oxyrhodino salem habente perfricato. Hac enim frixione, & dolorem (si quis ex distensione excitetur) mitigabis, & tumorem remittes. Oedemati uerò ex tenuis pituitae influxu excitato, si nondum restitit fluxio, medicamenta, quae partim digerant, partim uerò cogant, restringantque admoueto. Ergo spongiam nouam, uel aliam lixiuio ablutam, initio posca dilutiore in mol lioribus praesertim corporibus madentem alligato, uinculaque (si artus tumor occupet) ab inferiori parte ad superiorem, ut in fracturis, ducito, & mediocriter con stringito. Quòd si per haec tumor non remittitur, subsidiatue, poscae, id est, oxycrato, aluminis momentum adijcito. At si iam in uetustatem affectus inciderit, non amplius remedia mistam hanc facultatem (digerentem scilicet, & restringentem) habentia, sed digerentia, ac dis secantia potius adhibeto. Igitur, parte oleo prius inuncta, spongiam qualem suprà diximus, lixiuio delibutam, imponito, ac fascias arctius deligato. De tumoribus praeter naturam, qui inflationes dicuntur Latinis, vulgò autem apostemata ventosa.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
