Latin
30
Conrad Gessner, De chirurgia 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
cutem exulcerant, ut sunt, quos miliares diximus, nullo horum medicamento rum superius commemoratorum (si saltem Galeno credimus) inungere oportet. Vehementia enim sunt, ac ualidè exsiccant: uerùm istis sufficiunt quaecunque uim glaucij, id est, memithae habent, eaque diluere oportet, maximè quidem aqua. Quòd si haec nihil profecerint, etiam acetum miscendum est. Quod si etiam solani succo intinxeris, aut arnoglossi, magis adhuc iuueris. Hactenus de herpete. Cae terùm quoniam de formicis nonnihil obiter in superioribus attigimus, quas tur piter (ut diximus) recentiores, &Arabes cum herpetibus confundunt, praesens locus expostulat, ut de ijs, &alijs in cute eminentibus excrescentijs, quas Latini uerrucas uocant, paucula annotemus. Cap. IX. De formicis, &alijs verrucarum differentijs. VMORES illos exiguos, seu humiles illas excrescentias, quae instar monticulorum quorundam in cute eminentes conspiciuntur, Latini appositè uerrucas appellarunt: uerruca enim propriè editiorem mon tis partem significat. Vulgus autem porra nuncupat. Quia quandoque intra se fila quaedam continent porrorum radicibus non dissimilia. Gręci nomen non habent, quo omnia eiusmodi uerrucarum, seu porrorum genera complectantur, sed quamque proprio nomine speciem nuncupant. Hae autem ferè sunt, μυρμηκία, ἀκρχορδόνες, αλος, θύμιον. Itaque Myrmecia illis dicuntur uerrucae, quae latiore sunt basi, &quasi sessiles, similem uellicantis, seu mordentis formicae sensum, dum attrectantur, indu centes: unde &nomen illis factum est. Graeci enim μύρμηκα formicam nominant. Vicus omne exsiccari desyderat. Lib. 2. ad Glau conei. Loca exulcera ta quibus inungenda. Posca uel pusca. Remedia ex Paulo sumpta. Ad herpetas depascentes. Ad inueterata iam ulcera. Si pustulae mi liares in ulcus abeunt quid agendum. Lib. 2. ad Glau conem. Verrucae. Porra. Verrucarum diuersa genera. Myrinecia. Sessiles uerru cae. Libro 5. Acrochordo pensilis uerruca. Myrmecię &acrochordo nes quibus in uicem disside ant. Clauiἄλοι. Almismar Thymion. Thymij magnitudo. Thymia in obscoenis pes sima. Cornua. Calli Acrochordon Thymion. Libro Myrmecia Claui Myrmeciae. Verrucarum