# De chirurgia 301.14

Conrad Gessner, De chirurgia, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/301.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/301.14

Quę decem dies exponantur in sole, aut ferueant horam in balneo Mariae, quod uocant: opportunis linamentis, hoc est, rotundis, uel longis, ut usus exigit, uulnus implendo. Nec interim omittenda sunt caetera, quae ab authoribus proponuntur, ut ligatura decens, ut linamentorum satura, ac caetera generis eiusdem. Medicamentum insuper hisce nobilibus membris accommodatissimum, ac tutissimum est, & mihi quàm familiarissimum, quod fit ex centaurij minoris sesquilibra: uini albi uel sanguinei odorati libris xv. quae ubi ad dimidiam partem ferbuêre, & excolata sunt, sapae libris X.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
